De monstrorum duplicium origine atque evolutione commentatio.
- Alton, Eduard d', 1803-1854.
- Date:
- 1848
Licence: Public Domain Mark
Credit: De monstrorum duplicium origine atque evolutione commentatio. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
3/52
![Plurimi, certe qui alterum commentariorum Barkowii ‘ de monstris animalium duplicibus tomum anno 1836 editum perlegerunt, persuasum habent monstra, quae stricte di- cuntur, duplicia nasci ita, ut germina, quae separata ante fue- rant, post inter sese coalescant. Nam attulit vir illustrissi- mus multa argumenta pro hac sententia (cuius fautores inter vivos Carum, Gurltium, Mayerum, I. Muellerum et Bischoffium commemoramus) et refutavit strenue contra- ria. Paulo tamen post duo exstiterunt iique nobilissimi ad- versarii, quorum alter C. E. a Baer*), de historia evolutionis optime meritus vel hodieque coalitum germinum negavit, al- ter W. Vrolik**), in omni teratologiae genere versatissimus, nihil omnino de horum monstrorum origine nobis esse no- tum contendit. Attamen [rem gravissimam agere opinamur, si denuo in hanc rem inquirimus, spe adducti, fore ut disquisitionibus, quas suscepturi sumus, duplicium monstrorum origines eas- dem esse probemus ac simplicium. Iam pridem probatum est, praesertim I. F. Meckelii***) diligentissimis laboribus, *) Ueber doppelleibige Missgeburten oder organische Verdoppelungen in Wirbelthieren, St. Petersburg ]845. 4. — **)[Over dubbelde Misgeboorten in Nieuwe Verhandelingen der eerste Klasse van het Koninklijk-nederlandsche Instituut. Negende Deel. Amsterdam 1840. 4. Idem in: Tijd- schrift voor natuurlijke Geschiedenis etc. Vierde Deel. p. 221. Wenken over den Oorsprong der Misgeboorten. **) Handbuch der pathologischen Anatomie. Erster Band. Leipzig 1812. 8. Idem de duplicitate monstrosa commentarius. Halae et Berolini 1815. Fol. G urit, uber Missgeburten. Encyclopaedie der med. chir. Wissenschaften. Bd.XXIV. Idem Lehrbuch der pathol. Anatomie der Haus-Saugethiere. Thl.2. Berl. 1832.8. Miteinem Atlas.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22288867_0005.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)