De monstrorum duplicium origine atque evolutione commentatio.
- Alton, Eduard d', 1803-1854.
- Date:
- 1848
Licence: Public Domain Mark
Credit: De monstrorum duplicium origine atque evolutione commentatio. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
9/52 (page 7)
![Reichertus in conventu supra dicto amicorum naturae scrutato- rum praeparatum embryonum gallinae duplicium dies duos atque dimi- dium natorum demonstravit. Ambo foetus in uno eodemque vitello ia- cebant, alter iuxta alterum, capitibus coniunctis, finibus posterioribus divergentibus. Commune ambobus est cor, ferri equini forma, cum area vasculosa communi. Areae! germinativae forma embryonum ambitu est congrua. Wolffius, quo loco de area vasculosa gemellorum communi dis- serit, addit haec: Similem conditionem areae vasculosae reperi quoque in ovo quodam tres dies incubato, quod monstrum bicorporeum gestabat, ubi accuratius etiam duo systemata vasorum exprimebantur, quae simul sumta egregie unum referebant systema commune. Binae] denique in promptu sunt observationes in ovis piscium factae. Observavit C. E. a Baer* *) inter ova percae fluviatilis e Neva flumine deprompta anno 1835 duo gemellifera, quorum utrumque gessit embryonem bicipitem, alterum simul bicorporeum. Ova erant simplicia, sed iusto maiora.**) Respondebunt tamen ad hoc triplex argumentorum nostrorum genus, qui omnino de coalitu germinum dubitant, neque fex observationibus de duobus germinibus totidemque foetibus in uno vitello obviis consequi hos dividuen auftreten und dann durch Verwachsung sich weiter bilden.“ Posterior sen- tentia vero ita audit: „Jetzt bin ich geneigt anzunehmen dass* ein Doppel - Hiihnchen mit gemeinschaftlicher Stirn sich zu bilden angefangen hatte, ahnlich den Doppel- Enten, welche Tiedemann und Barkow abgebildet haben.“ Qua causa ductus Barkowius pullos gallinaceos monstrosos a B aer io descriptos ad Dihypogastrios referat I. c. p. 185 et 196., non facile intelligitur. *) Ueber doppelleibige Missgeburten. S. 8. Taf. 1. Fig. 1—5. ) Cum B aerius, piscium duplicium specimina ex scriptis physiologicis colligens, pauea tantum se invenisse doleat, viro dilectissimo haud ingratum fore arbitramur si hac occasione oblata salmonis farionis iunioris mentionem facimus, quem Pyrmonti in conventu naturae scrutatorum et medicorum Germanicorum anno 1839 Menkius Liciitensteinio dedit ut in museo Berolinensi asservetur. Vidmus illo tempor* pisciculum pollicem nondum aequantem, nitidissimum, duobus capitibus praeditum.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22288867_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)