Historiae evolutionis systematis muscularis prolusio / scripsit G.G. Valentin.
- Valentin, G. (Gabriel), 1810-1883.
- Date:
- 1832
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historiae evolutionis systematis muscularis prolusio / scripsit G.G. Valentin. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
10/24 (page 2)
![emporibus dederunt. Commenta' tunt amplificationis nimiae, quae res non solum corrumpat 'alsasque faciat, sed alienet et a vera specie longissime removeat. Prochascae ]uvenis deli- neationes (No, 10. tab. 4- fig. 12 — 18. tab. 5. fig, 1 —19.) tam rudes sunt tamque omni per- fectionis genere egent, ut tam adcurato operi talia esse adiuncta jure sis miraturus. Muys, [Ile naturae scrutator nimis artificiosus, nihil fere, quod notetur, per multa experimenta effecit, quid non fiat, quam quid fiat, magis, uti videtur, demonstraturus. Qui naturam maxime attige- runt, erant Fontana (No. 8. tab. 6- fig. 6. 7. 9.) et Treviranus (No. 7. p. i. tab. 15. fig. 80. j31. 82.)* quamvis negare non possim, utriusque viri delineationes mihi non ex omni parte satis- fecisse: qua de causa ego ipse, quas potui, adcuratissimas delineationes exhibui, quae, ut minim# a natura recedant, sperare ausim. III. Ut veram doceamur musculorum structuram, carnis quam recentissimae fereque adhuc Icalidae investigationem instituimus. Neque coctione primum neque frictione neque maceratione usi sumus, sed lacertulos cultello acuque nudis oculis vel sub lente quadam primi generis (Cf. praefat.) dividimus, tela animali, quantum fieri potuit, remota. Tamen ut pretium methodorum earum, quae arte musculos tractent, experiamur, omnia haec artis pericula seorsim adhibuimus. LPraeterea ut fibrae muscularis structuram per animalium classes persequamur, variis animalium idissectionibus sumus usi, quas breviter hic exponere conamur. i Omissis animalculis iis, quorum, si adsint fibrae musculares, structura stabilita ita jnon est, ut omni dubitatione non egeat, inquisivimus in has animalium classes, fere semper ^simplicissimis instrumentis praeparationisque viis usi. — Mollusci. Veras atque excultas hos non habere fibras, cel. Treviranus ian* ^monuit, (No. 7. I. p. 138.) viditque „cylindros hinc inde moniliformes — Veram fibram et nos numquam conspeximus, sed cum in Helice Pomatia tum in Limace agresti massam inveni- >mus crassam, tenacem, globulis et gelatina compositam. Globulos secundum ordinem longitu- .dinalem dispositos saepius vidimus; quod cum cel. Trevirani cylindris moniliformibus idem ifuisse constat. Obscurior erat totius massae, quam in aliis animalibus, color cum ob globulo- irum farraginem, tum ob gelatinae consistendam majorem. Cf. fig. 3. , Insecta. Muscae has inveni fibras. Lacertuli minimi musculares, nudis jam oculis ^ dignoscendi, paralleli fuerunt, ut, quas efformaverit, musculus flexuras, eas aequali modo seque- rentur. Anastomosin fibrarum nullam vidi. Fibrae ipsae erant Satis crassae, hyalinae et striis transversalibus usae. Quae num sulci essent, an non, certe definire non potui. Parallelae inve- niebantur undulatimque fibram circumiverunt. Num totam cingant fibram, an non, certis dicere .non queo verbis. Continuas vero semper in ea, quae oculo subest, fibrae dimidia parte vidi, quare continuum etiam eas formare cingulum est verosimile, inprimis quum saepe ex utroque latere inquisivissem fibram. In fuperficie plicas dignovi, ex inaequalitate planitiei exortas, quae humefactae aqua eaedem manerent. Magis si adpropinquaris lentem, ut striulae evanescant et interiora spectes, videbis striulas longitudinales (fila verosimiliter) parallele jacentes iisdemque, quibus fibrae, flexuris usas. Numerus eorum pro crassitudine fibrae ipsius multum variabar. Minus, quam fibrae ipsae, videbantur hyalinae. Caveas vero, ne fibras musculares cum tracheis](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22338688_0012.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)