Historiae evolutionis systematis muscularis prolusio / scripsit G.G. Valentin.
- Valentin, G. (Gabriel), 1810-1883.
- Date:
- 1832
Licence: Public Domain Mark
Credit: Historiae evolutionis systematis muscularis prolusio / scripsit G.G. Valentin. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
9/24
![t, .* r < I. tlistoriae evolutoriae systematis muscularis disquisitio duplex est. Aut enim inquirimus ij partes s. d. musculorum minimas, aut in musculos singulos, qui in corpore insunt. Aliud quaestionis genus est vere histogeneticum j organogeneticum aliud. Utraque res non tanta, quanta debebat, diligentia ac perscrutatione est tractata. Quum enim vera harum rerum cogniJ tio a partibus s. d. muscularibus minimis, bene cognitis perspectisque proficisci debeat, quibus neglectis nulla fere observatio fieri potest solida, in tot de excultis hominum opinionibus diversis,1 de nondum excultis, si exstet, diversissimam fuisse sententiam constat. Neque tamen virorum huic rei incumbentium copia est tanta, ut, quot de adultorum fibris muscularibus certamina; tot de foetuum fibris exstent commenta. Quum vero, stabilita partium excultarum cognitione verum tantum non excultarum cognosci possit, primum erit agendum, qua nobis ratione ea«, sint visae: non tamquam hac in re certi quid definiamus (in tot tantorumque virorum certami nibus me hominem novum et reconditum discernere quidquam posse, quis credat?) sed ul habeamus, quo exeamus, quo tendamus. Historiam vero harum opinionum evolvendi operae pretium eo sit minus, quo rem dilucidius eaque, qua solet, praestantia explicuisset Lipsiensis Weber (No, 14. p. 386 seqq.), qui, ut res eo fiat planior, adcuratissimis horum auctorum tabulis repetitis, uno quasi obtutu totain hujus rei diversitatem lectorum oculis admovit. DE FIBRIS MUSCULORUM VOLUNTARIORUM EXCULTORUM. II. Quae de hoc multae exstant variaeque opiniones (Cf. Weber 1. ].), eae diversissimi sunt pretii et vitiis, cum auctoribus ipsis, tum instrumentorum ope effectis plus ininusve deformes Tabulas enim si quis adspexerit a cel. Edwards (No. 6. 1826. pl. 50. fi. 14. et repetit, a Weber in No. 14. tab. 2. fig. 30. 31.) exhibitas, primis iam oculis interferemiae effectus videbit Neque majoris momenti sunt, quae cel. Home (No. 2. 1818. p. 1. t. 8- fig- 4. 5. 6. Weber](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22338688_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)