A contemporary narrative of the proceedings against Dame Alice Kyteler, prosecuted for sorcery in 1324, by Richard de Ledrede, bishop of Ossory / edited by Thomas Wright.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: A contemporary narrative of the proceedings against Dame Alice Kyteler, prosecuted for sorcery in 1324, by Richard de Ledrede, bishop of Ossory / edited by Thomas Wright. Source: Wellcome Collection.
42/120 page 34
![est, et dixerit tibi, eamus et sequamur deos alienos quos ignoras et serviamus eis, non audies verba prophetc, aut sompniatoris, quia tentat vos Deus noster, ut palam fiat, scilicet ipsis qui temptantur et aliis hominibus, non autem Deo, quia ipse scit omnia antequam fiant, utrum diligatis eum an non, xxv]. q. v. nec mirum circa. EXTRACTS FROM GUIL. ALVERNI EP. PARIS. DE UNIVERSO (13th Cent.) P. 1065, et seq. relating to Popular Superstitions. Iw /Egypto vero propter idolatriam, qus maxime ibi fervere consuevit, atque malignorum spirituum longe majorem quam in aliis partibus fre- quentiam, ludificationum fantasie maxime abundant nunc, licet nulla pars hominum habitationis ludificationibus hujusmodi caruerit, donec, ut przedixi, lex et fides Christianorum viguit et floruit. De ludificationibus autem quarum famositas partes occidentales replevit, et potissimum minorem Britanniam, non aliud tibi sentiendum puto, vel video, nisi quod per ante- dictum modum fiunt. Una vero ex his est, qua interdum videtur sibi ali- quis esse in palatio magnifico atque pulchro, et videre sibi mulierem speciosissimam in apparatu regio et ornatu, esseque in epulis splendidissimis cum ipsa, et postmodum in lecto in venereis delitiis tota nocte cum ipsa; hujusmodi autem subito evanescentibus, deprehendit se fuisse in luto sor- didissimo tota nocte, et inter ossa crurium vaccz unius, equum quoque suum alligatum ad arborem tota illa nocte non comedisse. Et memini me videre potuisse virum cui illusio ista acciderat ; non autem vidi propter negligen- tiam meam atque desidiam. Similia etiam contigisse ssepius est visum, et famositate non dubia notissimum, et in ore hominum regionis illius pene assiduis narrationibus creberrimum. Facile autem malignis spiritibus homines de quibus hoc permittitur soporare, eisque sommiantibus delecta- mentis tota una nocte vel magna parte illius noctis illudere, eisque sopo- ratis equos eorum arboribus alligare, corpora eorum, ubi voluerint, collo- care, cum nihil horum sentiant soporari. * * * * * * * -](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33096831_0042.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


