A contemporary narrative of the proceedings against Dame Alice Kyteler, prosecuted for sorcery in 1324, by Richard de Ledrede, bishop of Ossory / edited by Thomas Wright.
- Date:
- 1843
Licence: Public Domain Mark
Credit: A contemporary narrative of the proceedings against Dame Alice Kyteler, prosecuted for sorcery in 1324, by Richard de Ledrede, bishop of Ossory / edited by Thomas Wright. Source: Wellcome Collection.
53/120 page 45
![AGAINST DAME ALICE KYTELER FOR SORCERY. A.D. 1324. TEMPoRE hujus pape [Johannis 22] contigerunt in Hybernia quae sequuntur. Visitante venerabili patre fratre Ricardo episcopo Ossoriensi suam diocesim, invenit per inquisitionem solennem, in qua erant quinque milites et alii nobiles in magna multitudine, quod in civitate Kilkennie erant a magnis temporibus et adhuc sunt haeretici sortilegee quamplures, diversis utentes sortilegiis, quee sapiebant diversas hereses, ad quorum investigationem procedens episcopus prout ex officii [debi]to tenebatur, invenit quandam dominam divitem, quc vocatur domina Alicia Kyteler, matrem Willelmi Outlawe, cum suis multis sodalibus, heresibus variis irretitam. Primo scilicet, quod ad obtinendum intenta per sua nefaria sortilegia, fidem Christi et ecclesice abnegabant ex toto per mensem vel per annum, secundum quod obtinendum per sortile- gium erat majus vel minus, ita quod durante illo tempore in nullo erederent quod ecclesia credit, nec corpus Christi adorarent ullo modo, nec ecclesiam intrarent, nec missam audirent, nec panem Sumerent benedictum nec aquam benedictam. Secundo, quod sacrificia dabant daemonibus in animalibus vivis, quee dividebant membratim et offerebant distribuendo in quadruviis cuidam d«e-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33096831_0053.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


