Licence: Public Domain Mark
Credit: Opera omnia medico-practica et anatomica / Georgii Baglivi. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Royal College of Physicians of Edinburgh. The original may be consulted at the Royal College of Physicians of Edinburgh.
23/488
![AUCTORIS PRAEFATIO. rudentia judicandi recte de morbis gravissima res est, eademque praesentis operis argumentum. Me- dicina namque vel prudentia est, vel prudentiae species, cui perficiendae cmn nihil aeque conducat ac experieutia, propterea nemini mi rum Tideri de- bet, quod ob eandem vel nihil vel male adhibitam, tantus in medicina, hoc saeculo, et errorum et er- rantium numerus excreverit. Expleto nuperis annis Neapoli studiorum meorum curriculo, et ora mariti- ma Dalmatiae peragrata, nil magis in votis erat, quam Italiae academias adire, ut, ecquis esset in iis, post tot tantosque novitatum rumores, praxeos me- dicae status, addiscerem. Unde, lustratxs diligenter singulis, dici vix potest, quam labefactatam ab opi- nandi licentia medicinam, et a prisca sua sapientia descivisse nostrates repererim. In nonnullis namque acadeiniis ita male adver- sus yeterum opiniones affectos vidi, ut hmnanae mentis majestatem imminutam patent, si in legen- dis Galenicorum libris operae quid vel temporis collocetur j ob idque suuin misere torquere vexare- que ingemuin, ut novum quid, et hactenus inaudi- tum comminisci possint, et si quid ejusmodi fuerint assecuti, praeclare secum et cum re medica egisse arbitrentur. In aliis contra tarn anxie et religiose theorematis veterum inhaerere, ut inventa recendo- rum, quantuinvis praeclara et utilia, exagitare non desinant, solisque contend ])urgantibus, venaesectio- nibus et vesicantibus, morborum omnium curatio- nem uno, quod ajunt, calceo inetiantur. In omnibus denique _perpetuas esse inter medicos contentiones, odia, et impxidentein quandam aut ad fingendas no- vitates proclivitatein, aut in anticipatis opinionibus perperam retinendis pervicaciam. Et quod his om- nibus pejus est, medicinam, parcntem suain et ma-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21957484_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)