Commentatio anatomico-pathologica de testiculorum in scrotum descensu : adjecta nova de crypsorchide observatione / auctore Ernesto Gotthelf Bredahl.
- Bredahl, Ernst Gotthelf.
- Date:
- 1824
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio anatomico-pathologica de testiculorum in scrotum descensu : adjecta nova de crypsorchide observatione / auctore Ernesto Gotthelf Bredahl. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
10/30 (page 4)
![quam didymis, liujusque extremitatem superiorem jam paululum superat, qua sub forma permanente etiam serius apparet. Illo tempore, quo testiculus in abdominis cavitate commoratur, ipsius con- ditio, quod ad saccum peritonaei atque externa involucra serosa, quae organa illi inclusa ab eo accipiunt, attinet, nequaqum differt a viscerum reliquorum, quae in boc sacco insunt, conditione. Ab anteriore enim superficie musculi *» psoas majoris -peritonaei duplicatura seu plica mesenterio similis ad didymi- dem atque epididymidem proficiscitur, vasa spermatica, vas deferens, nec non gubernaculum Hunteri includit, testem lotum, epididymidem vero usque eo tantum obducit, ut eo locO, quo utraque illius plicae lamina, (ut super exter- nam atque internam superficiem didymidis extendatur), a se invicem recedit, parvum spatium tela cellulosa solummodo obtectum sit relictum, per quod vasa in epididymidem intrant, ex eaque egrediuntur* Eodem igitur prorsu» modo, quo vertebrarum lumbalium superficiei duplicatura seu plica adnexa intesliuis tenuibus mesenterium praebet, peritonaei processus ille vasa eorum inter duplicem laminam includit ac superficiem externam tanquam membrana serosa obducit. Illa quidem plica formae est fere triangularis, cujus margo longior juxta musculum psoas magnum situs est, superior margo paulum concavus, ex- ternus cum interno convergit, ac uterque super internum marginem arcus cru- ralis , ubi, usque ad mensem quintum, excavatio sive sulcus peritonaeo non alte impressus primum canalis vaginalis vestigium invenitur, (qui serioribu* mensibus ab lioc ipSO ]oco duci incipit), in angulum exit obtusum. Atque ita revera se babere situm et structuram — portis organicae jam Uunterus 5) 5) Observations on certain parts in the animal Oeconomy. Lornl. 178G. INTo. I. D«— scription on the situtalion of the testis in the foetus with its descent in the scrotum.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22372714_0012.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)