De hyoscyamo nigro : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Georgius Fridericus Hübner.
- Hübner, Georg Friedrich.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: De hyoscyamo nigro : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Georgius Fridericus Hübner. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
12/32 (page 12)
![p. 232., Haller hist. stirp. Helvet. p. 580.). Edit quoque subinde capra, animal polymorpho edulio assuetum. Nec alienum videbitur, experimenta breviter re- censere, quae Ofila circa H. nigr. instituit. I. Catulo 5]j pulveris herbae H. dedit sine eventu. Alteri gjjj Rad. H. rec. et concis, mense Aprili collectae indidit, oesophagum ligatura mu- nivit, post quadraginta horas, nec non tertio die nil nisi virium languorem animadvertit. II. Cani §vjjj succi, ex ifcjjj Rad. H. rec. mense Aprili collectae, parati, cum aquae gjj Ra- dicisque concisae gj mixti, in ventriculum demi- sit ; Oesophagus ligatus fuit; horis tribus elapsis, somnolentia canem invasit, post horas duas ex- tremitates posteriores languidiores sunt factae, nec flecti potuerunt, pupillae dilatatae, somnolentia au- cta; vertigo et convulsiones non aderant, sensus et motus integri. Postero die symptomata immi- nuta apparuerunt, virium tamen languor remanse- rat; nocte insequente mors supervenit. Sectione cadaveris instituta, canalis cibarii mutatio nulla, in pulmonibus: passim strata coloris coerulei, na- turalibus densiora, paullulum stridentia, sanguine liquido et seroso quodam liquore repleta, in con- spectum prodierunt. III. gxjj succi, ex iEvj herbae II. rec. contu- sae parati, cani valido vim intulere nullam. IV. Hora matutina octava cani valido 333 Re- cocti, ex Radicis cum aquae 3jjj parati, inditae;](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22483007_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)