Rhachitidis congenitae observationes / quas collegit et interpretatus est Christophorus Fridericus Sartorius.
- Sartorius, Christopher Friedrich, 1798-
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: Rhachitidis congenitae observationes / quas collegit et interpretatus est Christophorus Fridericus Sartorius. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
16/36 (page 16)
![fracturae, quae haud raro sunt observatae et de quibus deinceps, ubi de singulorum ossium vitiis disputabo, uberius disseram. Quod enim ad quae- stionem spectat, quanam vi et efficacia fiat, vt ossa formam assumant, vario modo a normali figura deflectentem, cum in infantibus, qui pedibus nondum incesserunt et quorum vis muscularis admodum debilis est, tum prae- cipue in foetubus, in quibus pondus corporis vix aliquem effectum exserere potest, hanc libenter aliis, me doctioribus, resofvendam relinquo. Hoc tan- tum addo, me in ea versari opinione, ut credam, fracturas ossium, iisdem sub conditionibus saepe observatas, eidem causae tribuendas esse. Sed ossium fragilitas quandoque ab alia principiorum, ea constituen- tium, ratione pendere videtur, quam in iis locum habet, in quibus cur- vaturae eveniunt; occurrunt enim interdum ossa rhachitica fracta, quae non curvata erant. Exempla huius ossium fragilitatis plura in medico- rum scriptis invenimus. Sic L. Petit7 *) affirmat, interdum vel in hu- meri osse accidere, ut illud non modo in loco insertionis musculi del- toides et brachialis antici incurvatum, verum etiam semifractum invenia- tur, additque simul, se haud raro eiusmodi deformitatem observasse, sae- peque etiam hoc vitium in costis, ut et in media parte femorum cru- rumque locum habere. Storcii s) infantis quadriennis, tenelli et rliachi- tici facit mentionem, qui cum serva podici eius manum admovisset, medii femoris sinistri fracturam passus est, quae post quartam septimanam adhuc mobilis, neque prius, nisi cum adhuc viginti circiter dies praeteriis- sent, sanata fuit. Idem auctor9) alium memorabilem casum in fratris sui familia observatum nobiscum communicavit: infans nimirum inter quintam et decimam aetatis septimanam quinquies vel sexies plurium extremita- tum ossa fregerat sine manifesta causa, quas fracturas decima septimana par- 7) J. L. Petit Traite (les maladies des 05. ii Pavis 1758. Tom. IT. p. 5iy. biS. S) Quiuqticp. praelio ]. Tom. III. Class. No. 4. p. 12J. 9) 1. c. B. ili. p. 271.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22372878_0018.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)