Eliae Henschel, medicinae et chirurgiae doctori ... die Januarii III. a MDCCCXXXVII summorum in arte medica honorum semisaecularia faustissimis ominibus celebranti omni, qua par est, observantia / gratulatur Joannes Augustus Burchard. Accedunt de tumore cranii recens natorum sanguineo symbolae.
- Burchard, August.
- Date:
- [1837]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Eliae Henschel, medicinae et chirurgiae doctori ... die Januarii III. a MDCCCXXXVII summorum in arte medica honorum semisaecularia faustissimis ominibus celebranti omni, qua par est, observantia / gratulatur Joannes Augustus Burchard. Accedunt de tumore cranii recens natorum sanguineo symbolae. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
39/48 page 33
![Itaque eos errare mihi persuasum habeo, qui putent, hanc conditionem a difficili partu profectam esse, quum eandem pariter post sectionem caesaream peractam in infantibus atque post faciles vel difficiles partus deprehenderim. Multo vero alia res in conspectum venit, quum in sectione pergens etiam pericranium a cra- nii ossibus removerem. Reliqua cranii ossa omnia, ut fieri solet, facile pericranio nudari potuerunt, id autem de osse parietali dextro fieri non potuit. Hoc circa tumorem ad ossei valli sive marginis instar infra descri- bendi accreverat, et ad modum capsulae externum tumoris cranii sanguinei parietem formare vide- batur, ex quo ubique ossium frustula pellueebant. Nihilominus tamen species hujus capsulae exter- nae nos fefellit, cum in sectione pergentes pericranium undique solvere et tumorem ipsum aperire studeremus: primum enim pericranium a vallo, marginem coronalem spectante, scalpelli ope cau- tissima manu solvere conabar, qua difficultate superata, ultra hunc marginem pericranium fa- ciliori negotio subterjacente membranula, nonnisi tela cellulosa laxa intercedente, solvi posse animadvert. Maximam jam operam dedi, ut pericranium in toto tumoris ambitu ex intima cum hoc vallo conjunctione solverem, id quod mihi prosperrime successit, et tumor ab omni parte denudatus est. Capsula eum cingens, quae copiam alborum ossificationis punctulorum continebat, siccam, teneram et cartilagini similem speciem olferebat, praeterea autem atram materiam in iis locis ostendebat, ubi ossificationis puncta non aderant, qua de re haec magis etiam distingui poterant, et quae omnia lu- culenter in fig. 1. Tab. I. sunt exposita. Hic tumor sic conformatus erat: 1. antequam apertus est: a. magnitudo ejus a solita quam maxime recessit, extensio tumoris e diametro longitudi- nali capitis longitudinem 2'' et maxima ejus extensio e diametro perpendiculari longitudinem 1 9' habuit. b. Locus ejus, ut jam supra diximus, in vertice ossis parietalis dextri talis erat, ut sinus ejusdem, Tab. I. fig. 1. litt. f. delineatus (cujus marginem planiorem quam in aliis locis fuisse infra narrabo) usque ad tuber parietale pertineret. [Hoc loco notandum est, quod errore chalcographi factum sit, si tumorem in tabulis eo loco non invenias, quo re vera insidebat, nempe in vertice cra- nii supra tubere parietali situm]. c. Forma ejus fere cornu copiae similis a reliquis, quos observavi, plurimis recessit, qui ad renum similitudinem accedere solebant. d. Margines non toto circuitu eandem habebant structuram. Maxime eminebant in margine sagittali et coronali, mediocres erant in margine lambdoideo, exstincti fere in regione tuberis ad lit. f. tangebantur. Ubique margo magis minusve prominere videbatur vallo aut colli similis, neque vero, ut ab aliis describi solet, abruptus aut acuminatus. e. Tumor multo quidem planior factus erat, tamen, ut vivo etiam infante sub digitorum tactu, ita et nunc crepitatio lamellae tenuis et elasticae superioris sentiebatur; in medio vero tumore foramen invenimus, cujus fundum digitis attingere non potuimus, margines hujus foraminis autem dentati, acuminati et inaequales fuerunt.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22291027_0041.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


