Commentatio de tracheitide infantum vulgo croup vocata / auctore Iohanne Abrahamo Albers.
- Albers, Johann Abraham, 1772-1821.
- Date:
- 1816
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de tracheitide infantum vulgo croup vocata / auctore Iohanne Abrahamo Albers. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
117/260 (page 95)
![que enim a membrana pituitosa disiungitur albo quodam humore nunc claro nunc turbulento, cui saepe prorsus innatat. Cuius quidem membranae crassities similis est chartae maiori; neque tamen certo describi potest. Equidem fere omnibus illam membranam in posteriore parte tracheae crassiorem vidi. Soem- meringius contra idem in anteriore trachea observavit. In uni- versum vero superior pars membranae crassior invenitur, etsi con- trarium Salomon et Rechovius videre 1). Saepius etiam externum latus illius membranae striis notatum est, Salomone et Baecltio testantibus. Quod arbitror et in tabulis Baillii accurate depi- ctum esse et pictura a me adiecta bene illustrari. In latere interiore eoque concavo Baeckius k) partes quasdam lineis circumscriptas vidit, quales fere in epidermide volarum conspiciuntur. Bayleius Formeius aliique arbitrantur lympham coagulabi- lem densari per aeris accessum tracheaeque ipsi adfixam, membra- nam simulare. QuodBussierius n) et Portalius °) etiam de polyposis concretionibus statuunt, quae a phthisicis hominibus eiiciuntur. Sed nescio an aer multum conferat ad consoliditationem lymphae plasticae. Imo vero arbitror hoc pendere a ratione inflammatorum vasorum sanguinem vehentium, quippe quae in aliis solidiorem, in aliis tenuio- rem lympham plasticam secernant, veluti in peritonitide puerperarum. Deinde has cylindricas membranas, saepe admodum firmas, etiam in aliis partibus corporis deprehendimus, bene defensis ab aeris ac- cessu, uti in canali intestinorum, ubi vel chronica inflammatio, vel i) 1. c. pag. 5. k) 1. c. pag. 342. ]) 1. c. pag. 15. m) 1. c. pag. 365. 11) 1. c. pag. 232. o) Von der Lungenschwindsucht, Vol. T. pag. 179.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28037273_0117.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)