Commentatio de tracheitide infantum vulgo croup vocata / auctore Iohanne Abrahamo Albers.
- Albers, Johann Abraham, 1772-1821.
- Date:
- 1816
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio de tracheitide infantum vulgo croup vocata / auctore Iohanne Abrahamo Albers. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
129/260 (page 107)
![io7 Praeterea hanc inflammationem viderunt Hornius, Salomon, Bay- leius, Ballius, Reilius, Fieldius, Furstenavius, Cheynius, Heber- denusa); quorum auctoritas abunde demonstrat, signa inflammatio- nis non fortuita adesse, sed pertinere ad naturam morbi. Soemme- ringius , qui etiam in tracheitide arteriam asperam inflammatam animadvertit, permisit mihi ut publice suo nomine uterer. Ceterum quanquam ipse in omnibus cadaveribus exploratis tra- cheae membranam pituitosam plus minusve inflammatam deprehendi ; non infitior tamen eam non semper talem observatam esse; quan- tum nonnulli eorum scriptorum quos modo nominavi, et alii b} etiam testantur. Quid vero ? num haec probant eam antea defuisse? Non aliter peritonitis puerperarum saepe magnam copiam lymphae pla- sticae et exigua inflammationis vestigia praebet; aut ut alii malunt nulla. Quod posterius constanter nego, quia et in nostra urbe et Vin- dobonae in domo parturientium, cui Boerius praeest, omnia cada- vera quae exploravi (quorum haud exiguus numerus fuit} inflamma- tione graviori vel leviori correpta esse vidi. Similiter ingens copia lymphae coagulabilis inflammato pericardio secernitur. At vero post mortem levem conspicimus inflammationem; quod etiam testa- tur experientissimus Corvisartus c} Imperatoris Francogallorum medi- cus, in erudito libro de morbis cordis. In aliis etiam morbis, ecce quo- ties post mortem omnia signa inflammationis desint ante eam non du- bia? et cui exanthematum quorundam exempla hic non obversentur? Sed ponamus interdum desiderari inflammationem. Num haec a) In epitome of the diseases incident to children, pag. 73. b) Engstroinius et Halenius: Vid. Michaelis, ]. c. pag. 272. Mahon, histoire de la Societe royale de medecine, pag. 2og et 2Q0. Des Essarts Moniteur Janvier 25. 1809. c) In Essay sur les maladies et les lesions organiques du coeur et des gros vaisseaux, publie par Horeau, a Paris i{Jo6.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28037273_0129.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)