De efficacia bromi interna experimentis illustrata : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ludolph. Ernestus Butzke.
- Butzke, Ludolf Ernest, 1805-
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De efficacia bromi interna experimentis illustrata : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ludolph. Ernestus Butzke. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
22/38 page 22
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![vix injecta, a sanguine reciperetur. Etenim inter in- stillandum symptomata apparuere, quibus innotuit, cor atque vasa sanguifera cu)Ji alieno liquore con- lligere. Animal inquiete agitari, sollicitari, atque labare incepit. Haec vero symj)tomala, cum vitam equi periclitari indicare viderentur, et a nostro j)ro- posito abhorreret, animal jam primo periculo tru- cidari, sexta parte solutionis adhibita, vena statim ligata est. Brevi post autem equus, quum pedem temulentum aliquoties promovisset, vehementi hor- rore febrili correptus est. Splendorem oculorum amisit, caput ad terram demittere ince))it haud se- cus, ac si repentina virium labe periturus esset. Pulsus, quem vir Clariss. Herttvig attente examina- vit, celer et frequens, sexaginta ictus intra horae minutum exhibebat, quem sano corpore intra idem tempus modo triginta ad quadraginta quinque ictus offerre scimus. Pari ratione respiratio impense ad- aucta erat simulque difficilis. Hora dimidia interpo- sita, animal vires recuperare coepit, collum erexit et splendorem oculorum recepit, ita ut vitae periculum non amplius metuendum esset. Frigus adhuc con- tinebat, nec non tremor cutaneus, licet ])ulsus et respiratio jam ad normam rediissent. Postea animal ad stabulum deductum est, ut pabulo et quiete vires amissas reficeret. Jam vero necesse est, ut etiam de ajiplicatione Bromi externa dicam, cujus effectus scilicet ex parte iis similes inveniebam, quos Bro- niiim cuti humanae applicatum produxit. Duplici modo Bromum extrinsecus adhibebam: per vulnera et in cutem integram. Detonsis igitur pilis in dorso equi, loco alteri solutionis nostrae portiunculam ope plumaceoli stupei, alteri loco guttas aliquot Bromi puri infricabam, donec animal dolorum signa ederet, satisque resorptum esse, suspicari liceret. Deinde vulneribus recentibus hic solutionis ante dictae gut- tas circiter xx, illic Bromi puri guttas x instillabam. Cum hora pomeridiana tertia equum adirem, num nova insuper symptomata acciderint, atque applica- tio topica efficaciam prodiderit, quaesiturus, animal](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481576_0024.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)