De efficacia bromi interna experimentis illustrata : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ludolph. Ernestus Butzke.
- Butzke, Ludolf Ernest, 1805-
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De efficacia bromi interna experimentis illustrata : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Ludolph. Ernestus Butzke. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
32/38 page 32
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![accepto acceleratam, suspicari liceat, Bromi quid in- ter experimentum in pulmones delapsum esse, ob- servationes istae sunt ambiguae. Multo vero majo- rem fidem iis . experimentis habendam esse j)uto, quae oesojihagotome ])raemissa in canibus fecimus. Atque in his etiam vomitum ceu symptoma mani- festissimum animadvertimus, cum respirationis ne- gotium nihil esset turbatum. E quibus patet, Bromi largiori dosi vim nauseantem vomitoriamque tribu- endam esse. At secretio salivae aucta, quam qua- lemcunque fere portionem Bromi insequi vidimus, etsi ad nauseam et vomitum vulgo accedere soleat, ex ])arle tantum ab iis profecta fuisse videtur, quod vomitu jajii dudum superato perstitit, neque iis ca- nibus quidem deerat, quibus vomitus pepercerat. Ouodsi vero salivam auctam ab irritatione dedu- cendam putas, quam Bromum inter ap])licationem forte in glandulas salivales exseruerit, obstant ob- servationes ab iis canibus ])etitae, qui Bromum via artificiali hauserunt et nihilominus copiosam sali- vam ediderunt. Proinde cum ptyalismus satis ex- plicari non possit, alia causa ei subesse debet. Num vero haec in peculiari quadam vi Bromi sja- logoga j)oncnda sit, merito dubitari potest, atque tantum absum, ut ex his symptomatibus talem vim Bromi ratiociner, ut potius credam, uberiorem sali- vae secretionem spasmo concitatam fuisse, eundem for- tasse in modum, quo j)lantae narcoticae praeter alia veneficii symptomata salivae enonnem secretionem movent. Temj)eriem vero corporis minutam, quae imprimis in ore sese obtulit et vulgo cum ista se- cretione salivae intimam aluit rationem, non jninus spasmo adjudicandam censeo; aliam enim rationem, qr.a aptius possit explicari, plane nescio. Convul- siones denique, quibus mortem bestias obire vide- bamus, resj)iratio, frequentiam normalem longe ex- cedens, absque ullo, ne minimo quidem, pulmonum inflammationis vestigio, satis probare videntur, Bro- mum praesertim nervos offendere et magis paralysi syste-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481576_0034.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)