De novo ad talipedem varum sanandum apparatu : dissertatio inauguralis chirurgico-medica ... / publice defendet auctor Fridericus Blance ; opponentibus Max. Reissert, L. Koner, Carl Neubourg.
- Blance, Friedrich, 1808-
- Date:
- [1835]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De novo ad talipedem varum sanandum apparatu : dissertatio inauguralis chirurgico-medica ... / publice defendet auctor Fridericus Blance ; opponentibus Max. Reissert, L. Koner, Carl Neubourg. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
25/35
![rebat late patens atque alte surgens, quae usque ad anteriorem partem marginemque fibularem malleoli externi descendebat. Effingebatur autem hoc tuber, id quod ne obiter quidem inspicientem, multoque minus digitorum explorantium sensum fugere pote- rat, in medio pedis dorso ossibus tribus cuneifor- mibus et osse naviculari sursum et extrorsum ex ar- ticulis suis protrusis, in externa vero pedis parte osse triquetro et processu anteriore calcanei versus latus externum distorsis. Atque hae'quidem ossium apparebant commutationes; nunc describam eas, quae in partibus mollibus repertae sunt. In mar- gine inferiore (ce) hujus tuberositatis, sive in mar- gine externo pedis, ea, qua os cuboideum cum cal- caneo et cum osse metatarsi quinto committitur, quem in locum totum corporis onus vergebat, cla- vus exortus erat, aegrum, quoties insisteret, diris doloribus crucians. Tendo musculi tibialis antici, crassior factus et justo magis introrsum flexus, ce- terum, ut par erat, juxta malleolum internum de- scendens, tantopere tensus deprehendebatur, ut ne majore quidem vi superari et relaxari posset, cum- que vel solum, quamquam extensores longos hallu- cis et quatuor digitorum malae hujus configuratio- nis consocius habebat, pedi tantopere distorquendo parum fuisse crederes. ' Altera parte musculi peri- naei, nec minus omnia integumenta, quae regionem malleoli externi occupabant, macida, tanquam macie extenuata inveniebantur adeo, ut facile appareret, ])edi extrorsum torquendo plane impares esse. Tendo Achillis tantopere contractus atque intensus inveiiic-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22376203_0027.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)