Paradoxographi Florentini anonymi Opusculum de aquis mirabilibus : ad fidem codicum manu scriptorum editum commentario instructum / scripsit Henricus Öhler.
- Öhler, Heinrich
- Date:
- 1913
Licence: In copyright
Credit: Paradoxographi Florentini anonymi Opusculum de aquis mirabilibus : ad fidem codicum manu scriptorum editum commentario instructum / scripsit Henricus Öhler. Source: Wellcome Collection.
133/218 page 121
![Sidae) S a l i a res dictae, quoniam in symphoniae cantu ad ictus modu- lantium pedum moventur. M. Cap. IX 928. in Lydia nympharum insidas dici quas etiam recentior adserentius Varro se vidisse testatur, quae in medium stagnum a continenti proce- dentes cantu tibiarum primo in circidum motae, dehinc ad littora rever- tuntur. Plinium Varrone nsum esse etiam hoc Martiani Capellae testi- monio demonstrari videtur. Varronis enim aliud testimonium exstat, unde, quod cum Martiani Capellae non consentit, cognoscitur Varronem eam rem saepius tractasse, scribit enim Varro r. r, ΠΙ 17, 4: . (loquitur Axius) nam ut Pausias et ceteri pictores eiusdem gene- ris loculatas magnas habent arcidas, ubi discolores sint cerae, sic hi loculatas habent piscinas, ubi dispares disclusos habent pisces, quod, proinde ut sacri sint ac sanctiores, quam illi in Lydia, quos sacrifi- canti tibi, Varro, ad tibicinem [Graecum] gregatim venisse dicebas ad extremum litus atque aram, quod eos capere auderet nemo, cum eodem tempore insidas Lydorum ibi χορευονσας vidisses, sic hos piscis nemo cocus in ius vocare audet. Quibus perlectis recte C u r t i u m disputasse (Archaol. Zeitung § i62. XI 1853 = Denkmaler, Forschungen u. Berichte, Forts. d. arch. Z., ed. Gerhard V, 1853, p. 150), cum de Diana dissereret quasi non tantmn ab hominibus sed etiam ab ipsa natura ,per symphoniam*, ut ita dicam, culta, et, cum Dianam nymphis cognatam esse statue- ret, Strabonem quoque iure de Diana commemorasse puto, quam- quam ceteri nympharum appellant stagnum. Qua de causa noxios illos pisces Plinius XXXI 25 (Ctesias in Armenia fontem esse scribit, ex quo nigros piisces mortem adferre in ci- bis, . . . hoc idem et in Lydia in stagno Nympharum tradunt) tradide- rit, non jilane perspicuum est, sed cum Varro (r. r. III 71, 4) eos pisces sacros esse rettulerit, haud scio an alii addiderint, qui eos edisset, eum moriturum esse. Sed unde haec omnia deprompta sint, perspici non potest, cum § 163. nemo auctorum quicquam de fontibus adhibitis dixerit, at Isigonus, quae apud neminem alium leguntur, de cultu illo ad lacum Talam exercito multa copiose enarravit, memoratu maxime digna sed minime perspicua. Curtius haec paucis verbis tetigit sed non explicavit, calamos tantum salientes puellas putat fuisse calamis vestitas, sed cum de natura ipsa deam colente ipse statuerit, de puellis cogitari non oportere mihi videtur.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29006284_0133.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image