Paradoxographi Florentini anonymi Opusculum de aquis mirabilibus : ad fidem codicum manu scriptorum editum commentario instructum / scripsit Henricus Öhler.
- Öhler, Heinrich
- Date:
- 1913
Licence: In copyright
Credit: Paradoxographi Florentini anonymi Opusculum de aquis mirabilibus : ad fidem codicum manu scriptorum editum commentario instructum / scripsit Henricus Öhler. Source: Wellcome Collection.
134/218 page 122
![Regem autem, quem Isigonus refert calamum esse deinde autem advenire et abire cum anima regis mortui Lydorum confudit E. Mlil- ler (Phil. 7, 1852, 239—254). et re vera quasi animarum cultus ibi fuisse videtur, quamquam Mulierum errasse puto, cum gentis Lydorum proijriam cum regibus et moribus patriae artissime cohaesisse illam religionem censuerit, quod ex Isigoni verbis non licet conicere. etiam quae de κοβάλοίς disseruit, quos pro καλάμοος legendos esse putavit, a vero abhorrere videntur. §164. Addenda sunt pauca de cultu illo; έξολάσκεσθ-αι] expiatio prima pars sacrificii est. quomodo autem perfecta sit, non indicavit Isigonus. deinde omnes tibicines symphoniam in lacus lito re incipiunt: κτύπος barbarorum illorum symphonia acutissime vocatur (cf. Schmidt, Synon. 117, 2 = ΠΙ 319 sqq.). deinde numen divinum in calamum descendere videtur credi- •v tum esse, cum autem rex appellatus sit neque de nympha neque de Diana licet cogitare, quomodo autem numen illud vel anima regis mortui cum nymphis cohaereat, minime videtur perspicuum esse. Deinde numen illud divinum άποπέμπεται. cum de expia- tione in initio actum sit, dixerit aliquis numen illud inter θεούς άπο- πομπαίους referendum esse (cf. Rohde, Psyche 273, a. 1); sed non arcendi causa numen illud cultum esse voto colentium demonstratur, άποπέμπειν igitur, quamquam nemo alius hoc verbo ita usus esse vi- detur, cum ΰμνοίς άποπεμπτικοϊς cohaeret, qui cantabantur ,ivenn der Gott sein Heiligtitm fur eine hestimmte Zeit im FestjaJir νβίΊίββ^ (PW. II 173). qua re etiam explicatur, cur advenerit ante sacrificium deus. § 165. A vero non longius aberrare mihi videor existimans incolas eius regionis numen quoddam divinum sicut regem veneratos esse, cum agros ab eo fertiles reddi putarent, — Graecos autem nympharum cultum religionem illam non recte intellegentes cum ea coniunxisse sive permiscuisse, quo factum sit, ut modo de nymphis (modo de Diana nympharum simili) modo de mari aliquo numine commemo- rarent. Sed cum hanc narrationem maxime mirabilem nemo alius inter auctores adhuc exstantes eandem tradiderit, Isigonus vel eius auctor libros raros et a paucis adhibitos legisse videtur (fortasse Varronis^) librum aliquem) sed et ipsius libri rerum incredibilium in rariorum illorum librorum numerum referendi videntur, ad PF. 40. De naphthae sive bituminis liquidi fonte in Babylouia vel Su- § 166. siana profluente leguntur apud veteres auctores haec: 1) cf. p. 115/6 § 150.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29006284_0134.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image