Volume 1
The chronicle of William de Rishanger, of the Barons' War. The miracles of Simon de Montfort / Edited from manuscripts in the Cottonian Library, by James Orchard Halliwell.
- William Rishanger
- Date:
- 1840
Licence: Public Domain Mark
Credit: The chronicle of William de Rishanger, of the Barons' War. The miracles of Simon de Montfort / Edited from manuscripts in the Cottonian Library, by James Orchard Halliwell. Source: Wellcome Collection.
155/216 (page 105)
![valde delectabiles in aspectu. In superiori ordine, linealiter una comitiva militaris; in inferiori, alia; in tercio ordine, tercia; et sic ulterius per totam membranam, que mirabiliter creverat in latum et longum inter manus ostendentis. Et dixit bajulus languido, “ Lege has que inter ceteras picturas in hac membrana sunt conscripte.” Quas cum languidus inspexisset et legisset, scriptafuerant ibidem ista verba: “Ista utere et nulla preeparatione,” quibus lectis evanuit bajulus ille. Et languidus ille expergefactus intellexit quod ad convalescenciam infirmitatis sue sufficere sibi deberet, pro medicina, memoria passionis Symonis de Mount- forti, et aliorum militum qui apud Evesham martirium sunt per- pessi. Quod et factum est; ab illo tempore, ab infirmitate supra- dicta meritis dicti sancti[et] sociorum suorum penitus est curatus. Quedam mulier, Isabella nomine, manens super pontem Lon- doniz per dimidium annum, detenta gravi infirmitate, ita durante morbo contracta facta in omnibus membris ejus, in tantum quod nullum membrum corporis movere potuit. Tandem, invalescente morbo, penitus privata est usu loquendi per spacium trium dierum, et inter omnes vicinos pro mortua reputabatur. Demum, habito quorumdam amicorum suorum concilio, die Veneris in festo sancti Dunstani anno gratiz M. cc. lxx. tercio, mensurata fuit ad comitem Symonem; statim de utroque morbo curata est, et offictum lingue incontinenti, per Dei gratiam et merita sancti Symonis, gloriose recuperavit. Et die Dominica proxima sequent, scilicet in Pentecosten, cum vicinis suis ecclesiam corporaliter visitavit, et in signum sue convalescencize quandam ymaginem cere apud Evesham destinavit. Hujus rei testimonium omnes vicini perhibent. Quidam puer, Johannes nomine, filius Philippy de Sancta Maria in Creiden, Kent, cecidit in torrentem et submersus mortuus est. Pater pueri, gemens et lacrimans, extraxit illum de torrente, et CAMD. soc, 15, P](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33096375_0001_0155.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)