De secretione cutanea : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Matthias Monzel.
- Monzel, Matthias.
- Date:
- 1829
Licence: Public Domain Mark
Credit: De secretione cutanea : dissertatio inauguralis medica ... / auctor Matthias Monzel. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
27/40 (page 27)
![[ 2T ] paene exhausto et per boletum agaricum' tandem sanato 55). Senex octoginta annorum ex quadra- ginta jam annis omni nocte tria indusia humecta- vit, quin aegrotaret 56). In febribus hecticis, in morbis spasmodicis aliisque saepe magnam sudoris copiam excerni observatur, nec minus in febre lie- lodi, sudoreque Anglico et Picardico. Sudores ad- modum largi fere semper damnosi aut mali ominis sunt, quanquam homines dantur, qui sano in ipso statu copiose sudant. Si reconvalescentes valde sudant aut sudores largi, qui jam antea adfuerunt, in reconvalescentia permanent, magnam debilitatem suspicari licet, quae per copiosos hos sudores etiam adaugetur. Attamen in omnibus fere morbis spas- modicis, in morbis quoque acutis, si per eas rigor cutis solvitur, sudores copiosi salutares sunt. Mali ominis sunt largiores sudores in febribus hecticis. Interdum, in febribus sudor observatur, qui plane erumpere non potest, qui mox evanescit omninoque admodum variat. Talem sudorem maxime timere debemus, quoniam magnam adesse virium prostra- tionem indicat. Admodum timendi sunt in febribus nervosis, in quibus non raro occurrunt, nec minus in inflammationibus internis, ubi malum praebent signum et tunc demum oriri solent, si organon in- 55) Piat. med. Xll. c, 6 6.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22484164_0029.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)