De hypertrophiae cutis specie vulgo elephantiasis arabum nominatae : dissertatio inauguralis ... / Bernhardus Brandis ; opponentibus H. Weber, E. Weber, I. Brandis.
- Brandis, Karl Julius Bernhard, 1826-
- Date:
- 1849
Licence: Public Domain Mark
Credit: De hypertrophiae cutis specie vulgo elephantiasis arabum nominatae : dissertatio inauguralis ... / Bernhardus Brandis ; opponentibus H. Weber, E. Weber, I. Brandis. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
18/38 (page 12)
![In cadaveribus observata. Quum nobis hac de re observationes instituere occasio y non fuerit, ea hic referre liceat, quae alii reperierint. Quae i Jjeberto dissecanti cutis hypertropliicae partem, quam Dief- fenhachius e crure exciserat adolescentis annorum sedecim, ^ occurrerunt, haec sunt: „Pars exstirpata vasorum inops erat, , etsi molli, tamen tenaci consistebat massa, atque colore lacti i similis lobularem interdum ostendebat aspectum. Duo micro- scopii ope cognoscuntur momenta , pinguis telaque con- iunctiva, in qua quidem postrema fasciculi singuli clarissime ; videbantur, qui ex subtilibus gyratisque quasi fibris consi- stentes a materie circumdati apparebant aequali. Cutis a , tela cellulosa haud plane differebat. Totum inventum pingui | vel maxime impletum, quod partim aderat fluidum, partim | in vesiculis contentum denique continuum formabat pannicu- : Ium adiposum^ Ilendy glandulas lymphaticas invenit aut induratas aut pure impletas, adauctasque volumine. Vasa ' absorbentia dilatata dirumpebantur iniectionibus adhibitis. | Aliam ostendebat tela cellulosa subcutanea commutationem; ea enim liquore erat impleta, crasso, glutinoso, tenaci, mu- cilaginis consistentiae, cuius humoris copia a totius tumoris pendebat volumine. Assentitur etiam hac in re Hancke^), qui brachium, cuius cutis telaque cellulosa hypertrophice erat degenerata, diligentissime exploravit, lam ipsa eius hic affe- ram verba: „Tela, ait, corii et tela cellulosa ei subiecta mutationibus pathologicis maxime fuerunt obnoxiae sicut pan- niculus adiposus, in cuius extensis cellulis substantia oleosa et gelatinosa collecta erat. Praesertim autem nonnulli loci antibrachii tantopere erant mutati, ut hoc maxime tetrum appareret. In dorso quidem manus erant tegumenta i. e. tela 1) Libro cilato pag. 76. 8) De uonnul]. elepbaut. exemplis dissert. iuaug. cet. scrips. Hancke. Halae 1837. pag. 88.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22346119_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)