Dissertatio inauguralis medica de acidi hydrocyanici puri in variis morbis efficacia novis observationibus comprobata / [Eduard Roch].
- Roch, Eduard, 1796-
- Date:
- [1820]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis medica de acidi hydrocyanici puri in variis morbis efficacia novis observationibus comprobata / [Eduard Roch]. Source: Wellcome Collection.
34/64 (page 40)
![-4o -- 'quae ipsis natura sua competunt, ce]errime percurrunt ?T). Neque tamen celeber. Brfra ita de virtute acidi hydrocyanici antipblo¬ gistica persuasus est, ut ab omni venaesectionis simul adhibendae usu abstinendum esse censeat. Manzonius enim, ejus discipulus, ‘disertis verbis monet, in hisce tantum inflammationibus, quae irri¬ tationis potius, quam vasorum turgoris signa offerant, statim ab ini¬ tio acidum nostrum in usum vocari posse 5 contra ea in iis , quae cum signis plethorae conjunctae sint, prius, quam illo acido uti li¬ ceat, venaesectione plethorae symptomata penitus tolli vel certe di¬ minui debere. \ erissime enim contendit ille, inflammationis vehe¬ mentiam atque periculum non posse non maximopere adaugeri, si tali in casu statim ad acidum illud confugere medicus velit, quippe cum, eadem sanguinis copia in corpore remanente, vi autem cordis arteriarumque imminuta, inde aut serosae exsudationes, aut univer¬ sales congestiones, aut sanguinis stagnationes cum omnibus, quae has sequi soleant, malis oriantur necesse sit. Quae quamvis vera sint, tamen quamplurimis observationibus in clinico Padnano fac¬ tis, extra omnem dubitationis aleam positum est, crebriorem san¬ guinis cum universalis tum topicae missionis repetitionem in gra¬ vibus pulmonum inflammationibus largo ac maturo acidi hydrocya¬ nici usu supervacaneam reddi posse, cum adhibito illo remedio actio cordis atque arteriarum modum excedens quam celerrime tempere¬ tur, vehementia inflammationis imminuatur, novae eius exacerba¬ tiones impediantur, morbusque brevi tempore ad prosperrimum per¬ veniat exitum ?2> Praeterea monendum est, pulmonum inflamma¬ tiones, hac methodo tractatas, nunquam., si Brerae experientiae fides habenda, exsudatione terminari. Inde is concludere posse opina¬ tur , acidum hydrocyanicum eo inprimis tempore, quo exsudationes formari incipiunt, alio prorsus modo agere in vasa lymphatica, alio in sanguifera, illorum enim vim et actionem inde intendi, horum autem relaxari. Alias inflammationes pulmonum, ubi omnia signa — . —■ - — ■■ — - 5i) vr. XjODebs Bemerkungen uber Urztliche Veifassung und Un- terrichl in Italien etc. p. 439 u. 44o. 5 2) Neue Eifalirungen uber die B laus aure ron J. A. JManzoni etc. in Hufelatids Joum, d. pr. Jdeilk. ldiq II, p.49 u* 50. —](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30362799_0034.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)