Dissertatio inauguralis medica de acidi hydrocyanici puri in variis morbis efficacia novis observationibus comprobata / [Eduard Roch].
- Roch, Eduard, 1796-
- Date:
- [1820]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Dissertatio inauguralis medica de acidi hydrocyanici puri in variis morbis efficacia novis observationibus comprobata / [Eduard Roch]. Source: Wellcome Collection.
36/64 (page 42)
![illa tussis pacata est atque penitus sublata, sputis^ tamen minime inde auctis $ reliqua autem catarrbi symptomata cum febre sensim sensimque ita cedebant, ut intra tridui spatium omnis morbus es-» set remotus 56). Idem medicus praeter omnem expectationem sa¬ luberrima acidi bydropyanici elfecta observavit in chronica inflam- fnatione membranae, quae asperam arteriam investit, mucosae? adversus quam per biennium aptissima quaeque remedia incassum plane lentaverat, cum continua ac v ebem entis sim a tussi, si¬ mili illi , quae anginae membranaceae propria est, cum siccitatis et titillationis sensu in ore et faucibus, pungente in aspera arteria clolore, periodicis insultibus, suffocationem minantibus, cum fau¬ cium inflammatione, absque omni tamen earum intumescentia, fe¬ bre denique et magna nervorum irritatione stipata. Prima jam nocte, exhibitis in ter diu aegrotae acidi bydrocyanici guttis duode¬ cim, quies, omniumque fymptomatum levamen insigne succedebat, elapsis autem tribus aut quatuor diebus, mala, quae maximopere urgebant, omnia penitus evanuerant, neque unquam abhinc redie¬ rant 57). Quum igitur acidum hydrocyamcum in organorum respi¬ rationis inflammationibus compescendis tam insignem praebeat utilitatem, quis est, quin spem atque suspicionem haud levem alat, fore, ut in aliorum quoque organorum morbis inflammatoriis eo¬ dem cum successu usurpari possit. Quam quidem sententiam quam¬ quam experimentis, hac de re institutis, nondum comprobatam videmus, tamen aquam foliorum Laurocerasi destillatam pluribus morbis inflammatoriis felicissime mederi constat. Eandem quidem in multis enteritidis et anginae casibus optimo cum eventu Ce- vAsovs adhibuit58), Brera autem in medullae spinalis inflamma¬ tione fere specificam invenit59), Thomassinivs porro in nonnul¬ lis opbtbalmiae formis collyriis, nec non in dysenteria inflamma- 56) v. Granville’s femere Beobachitingen etc. p. 68 — 72. 5]) ibidem p. 72 — 76* 58) Dictionaire de Sciences medicales T» XXVII. p< 025» 1 5q) Mahzoni I. c, p. 55.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b30362799_0036.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)