De ulcere ventriculi perforante : dissertatio / auctore E.A. Dahlerup.
- Dahlerup, Edvard August.
- Date:
- 1841
Licence: Public Domain Mark
Credit: De ulcere ventriculi perforante : dissertatio / auctore E.A. Dahlerup. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
20/194
![varia mutationum organicarum, quas in cadaveribus reperissent, indole in varias classes peculiares di- stribuere studuisse; theoria vero magis quam expe- rientia ducti, et opinionibus quibusdam praeoccupati, multa attulere falsa et obscura. Indiligenter tamen et perperam eam inprimis perforationis causam, qua; in simplici ventriculi ulcere posita est, ad tempora usque recentissima autores tractaverunt. Nam licet ulcus hujusmodi CJiaussier commemoraverit, et Bail- lie deinde diligentissime descripserit, posteriores ta- men idem animis vix plane concepisse videntur. Sic Becker observationem, quam descripsit Desgranges in perforationes ex attenuatione vel absorbtione mem- branarum partiali ortas retulit, illam autem, quam de celeberrimo chemista Darcet narrat Gerard2), ad ulcera pertinere censet , similitudinem utriusque fa- cile conspicuam non respiciens. Nostri saeculi au- tores, inter quos prima tenent loca Cruveilhier3) et Abercrombie4) recentissimique temporis Rokitcm- sky5 6) diligentiores de hac materia quaestiones insti- tuere incepere; quae igitur infra de eadem disputabi- Jotirual fle medie. 2fle serie Toin XV ]>. 145. 3) L. c. 3) Anatoinie patlialogiqne Lir X. 4) Pathulogieal. and praclical. researclies on diseases of ihe stomack. 6) Oesterreich. medie. Jalvrbueher 27 1J,](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22317533_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


