De aquae frigidae usu Celsiano : dissertatio philologico-medica / in qua praecipuos A. Corn. Celsi locos de aqua frigida illustrare conatur Eucharius Ferdinandus Christianus Oertelius.
- Oertel, Eucharius Ferdinand Christian, 1765-1850.
- Date:
- 1826
Licence: Public Domain Mark
Credit: De aquae frigidae usu Celsiano : dissertatio philologico-medica / in qua praecipuos A. Corn. Celsi locos de aqua frigida illustrare conatur Eucharius Ferdinandus Christianus Oertelius. Source: Wellcome Collection.
21/56 (page 17)
![b) secundum Celsum (11,2. pag 47. ed, Kr.) : Spiritus et urinae difficultas, gravedo ar- ticulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus, nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, bculorum, etiam narium, praecipuc-que soluta alvus, et, quae sequuntur hanc, tormina, vel laevitas intestinorum, caeteraque fusi ventris mala etc. FRANK de FRANKENAU Satyrae Medicae XX. Lips. 1722. 8- Quibus adjuncta est Oratio de Studiorum noxa pag. 54Q. sqq. Quod ORIBASIUS postea (Imperatoris Juliani Medicus saec. IV,) in Collect. Med. X.7. 3/J, pag- 43Q. (ex interpr, Rasarii, Paris. 1555. 8.) confirmat his verbis: ,,Qui hunc brevem vitae cursum sani cupiunt transigere, Frigida lavari saepe debent. Vix enim verbis exprimere pos- sumus, quantum ex Frigida lavatione utilitatis percipiatur: quod in causa est, ut, qui Frigida lavantur, etiamsi senio propemodum confecti sint, corpore tamen constanti et compacto, et co« lore florido comperias, et omnino qui multum virilitatis et tenoris prae se ferant.“ Resistendum itaque senectuti est, ejusque vitia Aquae Frigidae usu compensanda sunt: pugnandum, tanquam contra morbum, sic contra senectutem: habenda ratio valetudinis, ac tan- tum potionis Aquae Frigidae adhibendum, ut vires nullo morbo opprimantur. Conf. CIC. de Sen. n. Atque haec ipsa, quae ego dictitare et factitare soleo, successu temporis peculiari libello, qui — IFASSERDOCTOR, o der ausfuhr licker Beweis, dafs das kalte und frische Wasser ein aligerae ines Heil- und Gesundh ei tsmittel fii r Menschen und Vieh i st. —“ inscribetur, publici juris facere in animo habeo. Quod ut in praesentia Reipublicae Medicae quodammodo testatum facerem, in hac Dissertatione philologico - medica, potiora A. COR IN. CELSI capita, quae de Aqua Frigida sunt, selegi ; eaque non Critices verbalis face — cujus jam multi quidem peritissimi, Aquae Frigidae imperitissimi viri Frigidae Morti occubuerunt! — sed Naturae, Rationis et Experien- tiae 21) Commentariis illustrare, ut Hydriatrum vel H vd ri atrices, si Diis placet, D 9 c- torem decet, conatus sum. 2l) Prisca enim gens mortalium ab Experimentis, prout cuique responderant, medendi vias traxit; verumque est, ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre, quam Expe- rientiam. Coni', quae de Ratione ec Experientia in Rebus Medicis CELSUS Praef.I. pag. g. sqq. observat. ri ITsipx /Aovy xpiTTjpitav xttxvtwv ezi fiefixtorxrov, wV, ot txvttjv HxrxXnrovret irspu^ev 67rixeipuatv, ov ^evSovrxi fxovov, xXXx uxi ro %p7]<rt/xov xvxrpsTtxci irpxy pixrsixg. GALEN. de simpl. Medie, cap, ult, Conf, infr. Nr. 109-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28738536_0021.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)