Volume 1
Anatomia universa XLIV tabulis aeneis juxta archetypum hominis adulti ... repraesentata / Dehinc ab excessu auctoris cura ac studio Eq. Andreae Vaccà Berlinghieri, Jacobi Barzellotti et Joannis Rosini ... absoluta atque edita.
- Paolo Mascagni
- Date:
- 1823[-1831]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Anatomia universa XLIV tabulis aeneis juxta archetypum hominis adulti ... repraesentata / Dehinc ab excessu auctoris cura ac studio Eq. Andreae Vaccà Berlinghieri, Jacobi Barzellotti et Joannis Rosini ... absoluta atque edita. Source: Wellcome Collection.
14/250 page 2
![Huic itaque defectui oecurrendo, duplicem methodum Anatomicz scienti: Magistri prudenter excogitarunt, quarum prima, perspicuam humani corporis per partes singulas descriptionem scite compositis verbis intellectui reprzsentaret: altera, imaginum et iconum ope, par- tes ipsas naturali forma affabre expressas, fidelibus oculis opportune subiiceret, non secus ac si cadavera ipsa intuentibus exhiberentur. Methodi utriusque magna profecto sunt commoda: sed nemo sane inficias iverit, quin altera hzec per imagines et icones, qua primam certe utilitate longe antecellit, eam quoque longissime superet difficul- tate maxima qua undique urgetur, adeo ut periculose plenum opus ale: omnino suscepisse dicendus sit, qui ad ipsam ea qua par est di- ligentia perficiendam et animum converterit et manus admoverit. Hinc factum, ut methodus hxc a Sinensibus forte circa seculum xr. rudi minerva excogitata, ab' aliis deinde incassum pertentata (1), ob summam difficultatem penitus fere desereretur, donec szculo xvr. ana- tomico Vesalii studio cum pictorio Titiani genio conjuncto (2) iterum excitata, elegantiori forma quodammodo reviresceret. Ex eo itaque tempore maximi nominis. Anatomici et Pictores ce- lebres, Vesalium forte ac Titianum aemulati, in humani corporis stru- cturam laboriosis Tabulis reprzesentandam intentissimi, magnis exem- plis ostenderunt, quanta sit inter anatomicam et pictoriam artem so- roria veluti necessitudo. Ànatomicos inter primas tenent Marcus An- tonius a Turre, ac Dartholomsxus Eustachius; inter Pictores autem tria picturz decora splendidiore luce fulgentia, ceu micat inter ignes Luna minores, retulisse sufficiat, Leonardum nempe, Bonarrotium, ac Ra- phaelem illum, timuit quo sospite vinci- Rerum magna Parens, et mo- riente. mori (3) (1) Vide Haller. Bibliothec. Anat. Tom. r. Cleyer Medic. Sinens. Lib. II. (2) Vel Joanris Calcari] eximi] ejus alumni, ut contendit Vasarius ( Fite de! Pittori; Fita di Tiziano ). (3) Vide Zasart, Fite de' Pittori; Fita di Leonardo da. Finci, di Michel Zngelo Bonarro- ü, di faffaello da. Urbino; Haller Bibliothec. nue, Sprengel, Stor. Pram. della Medicina ' Tom. 6. edit. Venet.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b33544669_0001_0014.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


