Natalem ... Friderici Guilielmi III ... celebrandum ... / indicit ... Praemittitur medicorum veterum Asclepiades dictorum lustratio historica et critica.
- Harless, Christian Friedrich, 1773-1853.
- Date:
- [1828]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Natalem ... Friderici Guilielmi III ... celebrandum ... / indicit ... Praemittitur medicorum veterum Asclepiades dictorum lustratio historica et critica. Source: Wellcome Collection.
23/38 (page 23)
![atque antipthisica (marrubium praesertim) conspiciuntur. In variis empla¬ stris, unguentis, et malagmatis (quae inprimis praescribere amavit), par- tim satis bonis, componendis pariter multus fuit*). Haud tamen prorsus alienum fuisse ab aevi sui empiria rudiori ac superstitiosa, nimis varie¬ gatae ineptaeque et perversae saepe medicaminum coagmentationis stu¬ diosa , plures probant Pharmacionis nostri formulae medie., a Galeno nec non ab Aetio, Oribasio, Tralliano servatae. Librorum pharmaceuticorum, quos A. Pharmacion scripsit, et quos Galenus inter oj)timos et utilissimos huius generis refert **), nec non medicorum haud exigua copia fuisse videtur. Omnes tamen interierunt, nisi forte exceperis codicem formularum Asclepiadis, quem adhuc in Bibliotheca Yindobonensi anecdotum latitare, Hallerus ex Catalogi B. Yindob. T. YII. p. 248 refert, cuius tamen mihi non est amplior noti¬ tia. Praecipuum vero clarissimumque A. nostri fuit opus libris decem absolutum, de compositione medicamentorum (ovr^ecretg cpagpaxcov dlgio- Xoyovg iv dexa ypa^ag ^L^‘ktoigy %copcg tmv ^rigiaxov xoa yvvatxetcov, Galeni) cuius quinque priores libri nepi tcov ixTog dwdpeav dedicati et inscripti erant matronae Romanae Marcellae, unde etiam hoc nomine citari sole¬ bant; (Hallerus, errore quodam fortuito putem, quartum tantum librum Marcellae inscriptum fuisse refert), quinque posteriores, negi tcov ivrog dvvapeav9 Mnasoni, quem le Clere ex familia Papyria fuisse suspicatur, inscripti, ideoque etiam boc tantum nomine plerumque citari soliti. Ex boc potissimum opere Galenus multas compositiones et fragmenta *) Horum emplastr. unum exemplar adferre placet ex Galeno, scii. Emplastrum Ascle¬ piadis ad ulcera chironia (de comp. med. sec. loc. 1. IV)): Ree. squamae aeris une» I, cerae fl, hbr, dimid., resinae laricis (Terebinth.) Une. dimid., liquatur cera et resina et adm. pulv. squam. aer. (cupri usti). Usus: extendat, s. q. frustulo corii, latitudine ulceris , et circumdetur medicam, aliud quoddam inflammation. coercens. Ium post 3 demum dies adimatur empl., lavetur ulcus, et abstergeatur emplastrum, idque de- nuo per 3 dies imponatur, ad cicatricem usque. **) Xuqiv (ideveu /qij Tfi) AoxXtjtuu^?] ovtco ocuf cog yQaxpuvTi 3 de comp. med. sec. gen. i r , 5.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31871203_0023.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)