Natalem ... Friderici Guilielmi III ... celebrandum ... / indicit ... Praemittitur medicorum veterum Asclepiades dictorum lustratio historica et critica.
- Harless, Christian Friedrich, 1773-1853.
- Date:
- [1828]
Licence: Public Domain Mark
Credit: Natalem ... Friderici Guilielmi III ... celebrandum ... / indicit ... Praemittitur medicorum veterum Asclepiades dictorum lustratio historica et critica. Source: Wellcome Collection.
33/38 (page 33)
![mentationis auctor plenam quaestionis sententiam adsecutus non est, atque inde ac¬ curata et perfecta disputatione argumentum propositum non perlustravit; ita tamen in parte difficiliori versatas est, ut, quod rei summam attinet, quaestioni eum quodammodo satisfecisse negari non possit. Praeterea plura scientiae haud vulgaris specimina, et sermo nativus, liquidus ac fere integer ingenium, et doctrinam scrip¬ toris commendant. Quare Ordo, quamquam mancam commentationem vituperandam censuit, praesertim cum incuria et properantia auctoris talem eam evasisse plane cognoverit, tamen praemium ei adiudicare non dubitavit, simul vero declarans , priorem ad eam proxime accessissd. Praemio ornati nomen est Josephus Vogel- sang, Wiedenbrtikensis; huic autem accedentis Josephus Baltzer, Antenacensis. Exegetica quaestio haec erat: Explicetur ex 1 Cor. XII., quae fuerit S. Pauli Apostoli sententia de donis 3 quibus gaudebant aetate apostolica Christiani, spirituali¬ bus extraordinariis, Tres oblatae sunt huius argumenti dissertationes, his sententiis insignitae: prima: 7idoa dboig dyadi], v.ai riuv dcoQqpa xehsiov, dvcodcv sotl xarafiulvoy and tov narQog rcdv q)Ojicov, Secunda: Voluisse sat est> , Tertia : Difficile est proprie communia dicere. • Prioris auctor oh diligentiam in exponenda S. Pauli sententia positam multam meruit laudem : varia etiam loca , quae ad quaestiqnem solvendam pertinere vi¬ debantur, ex profanis et ecclesiasticis scriptoribus diligenter congessit: sed cum plurima, quae ad rem pertinent, omiserit, praemio dignus censeri non potuit. Reliqui duo concertatores, argumentis ex usu loquendi, contextu et locis parallelis petitis, accurate et copiose probarunt: dona haec spiritualia e sententia S. Pauli praeter rerum naturam exstitisse. Is; quem secundo loco posuimus, singula dona industria singulari exposuit, alter continuationis, «t ordinis serieique rerum habita ratione omnia inter se apta bene et colligavit, et colligata melius ccniunxit. Qui si alte¬ rum diligentia et puritate sermonis latini non aequat, ingenii acumine praestat. Virtutibus igitur et vitiis aequa lance pensitatis Ordo utramque commentationem laude celebrandam, praemiumque aequaliter dividendum esse censuit. Nomen illius est Jacobus Bodenbeim, Dusseldorfensis , liuius Johannes Franciscus Demme, Daunensis. * e . ' * \ • ,’*•** i ' V ' ’ ' * V.‘- * II. ORDO THEOLOGORUM EVAXGELIC ORUM primo , ut locus de Apoca¬ tastasi Omnium denuo illustraretur, edixerat. Prodierunt duo concertatores. Uni est symbolum: ovy crti rfq sXafivv, •tdtto*u t)i vjg y.uTah]\popsvoi; alteri nlntcndas animum studiis et rebus honestis.a Priori qui symbolo usus est, addictus illustrandae Eschatologiae sacrae et refutando Origeni —- quem utinam non repetito Originem scripsisset — doctrinam haud vul¬ garem idoneamque ,in judicando subtilitatem adhibuit, et tam egregio specimine pro- 5](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31871203_0033.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)