De iritide : commentario ab illustrissima societate medico-practica quae lutetiae parisiorum floret in altero certamine die XXVII M. Septbr. Anni MDCCCXXXVI / scripsit Friedricus Augustus abn Ammon.
- Friedrich August von Ammon
- Date:
- MDCCCXXXVIII [1838]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De iritide : commentario ab illustrissima societate medico-practica quae lutetiae parisiorum floret in altero certamine die XXVII M. Septbr. Anni MDCCCXXXVI / scripsit Friedricus Augustus abn Ammon. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
15/68 (page 5)
![branae natura quamvis complures anatomici tlisputent *), quiim superficies anterior iridis villosa appareat, accuratius hujus rei examen, membranam humoris aquei re vera adesse, ut jam Demours ostendit, satis arguit. In foetus et neonatorum oculis dissectis mem- branam humoris aquei a Cornea ad iridem transire et hujus organi anteriorem faciem ob- ducere, niox convinciniur. Id autem constat, illam membranam in situ ejus diverso non ejusdem naturae esse, quum quae corneam obducit pellucidissima ac laevissima, et quae iridi annexa est, villosa ac minus pelhicida sit. Villosus ejus adspectus a villis tenuissimis in anteriori iridis superficie et a vasculis hujus organi tenerrimis pendet, Nunquam membranam humoris aquei cameram oculi posteriorem intrare, observavimus, licet, exploratione accuratiori instituta, quisque intelliget, faciem iridis anteriorem usque ad marginem pupillarem ab illa obduci. Haec quidem niembrana secretioni humoris aquei praeest. Posterior autem iridis facies Secretio et resorptio hu- pigmentum nigrum secernit. Utraque sie iridis facies, etsi secretoria, diversos tamen exsudat moris aquei. humores. In iridis facie anteriori, quam arteriosam vocaverim, materies serosa sanguinis , e reticulo vasculoso, tenuissimo et tenerrimo stillat; in posteriori iridis pariete, quam ve- nosam nominaverim, in uvea carboneuni et ferrum secernuntur, quae pigmentum nigrum consti- tuunt. Quod ad resorptionem humoris aquei attinet, hanc lamina serosa corneae exercet. Marginem iridis ciliarem orbiculus ciliaris cum interna corneae et scleroticae facie Situs iridis in ... .... ociilo et com- eo loco conjungit, quo utraque membrana invicem cohaeret. Externum hujus vmculi vesti- mercium ejus , . ... cum corpore, gium secundum nostras observationes circulus conjunctivae format ++). Uvea, posterior ni- dis pars, processus ciliares attingens, per circularia fila coronae ciliaris, quae capsulam lentis processibus ciliaribus annectit, commercium intrat cum systemate lentis, inprimis autem cum capsulae pariete anteriori. Vocavimus hanc partem, de cujus dignitate pathologica infra sermo erit, orbiculuni capsulo-ciliarem *++). Ceterum iris per arterias ciliares, »]uae ex ar- teria oplithalmica, ranio carotidis cerebralis internae, oriuntur, cum circulo sanguinis majori cohaeret, et per nervös, quibus gaudet, nervi sympathici imperio subjecta est. Quibus quidem omnibus rite examinatis satis elucet, iridem, nobilissimum hoc Fuuctioiridis, organon, diversas easque graves exercere functiones; non solum enini humoris ajpiei et pig- menti nigri secretioni, quae ambo visum adjuvant, praeest, sed etiam pupillae constrictioni providet, ne retina vehementiori lucis vi danmum capiat; juvat deinde in conspiciendis rebus extrinsecus oblatis, vel remotis, vel propinquis; pupilla enim in contemplatione reruni re- motarum dilatatur, constringitur autem, si oculus res propinquas intuetur. Efficitur denique iridis officio, ut res extrinsecus oblatae subtilissime distinguantur ab oculo. Jure igitur con- tendi posse nunc puto, iridem esse membranam vasculoso - serosam, quae pecuüari gaudet fabrica, et propria fruitur vita. *) Confer: Unna. M. A. De tunica humoris aquei cominentatio anatomico - pliysiologica et patiiologica. Heidelber- gae, apud Mohr. c. II. Tab. aen. in 8. 1836. **) Entzündung des Orbiculus ciliaris im menschlichen Auge. Rust's Magazin der gesammten Heilkunde. Band XXX. p. 240—261. ***) Der Orbiculus capsulo-ciliaris, eine Verbindung der Ciliarfortsätze mit der vordem Linsenkapsehvand. Dr. v. Ammon. Zeitschrift für Ophthalmologie. Bd. I. p. 1—9.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21642461_0017.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)