Volume 2
Lexicon medicum in quo artis medicae termini anatomiae, chirurgicae, pharmaciae, chemiae, rei botanicae, etc. proprii dilucide breviterque exponuntur / Stephani Blancardi.
- Steven Blankaart
- Date:
- 1832
Licence: Public Domain Mark
Credit: Lexicon medicum in quo artis medicae termini anatomiae, chirurgicae, pharmaciae, chemiae, rei botanicae, etc. proprii dilucide breviterque exponuntur / Stephani Blancardi. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
35/870 (page 917)
![phyllatam esse putent, de quo HabnemaDD. Apotheherlex, Th. II. p. 64. dubitat. Cortex tenuis est, extus epidermide subcana, striata tectus, intus tum colore, tum sapore Lau- rus Cinnamomi cortici similis, odoremque dulcem et ^ratum spargit. Incolae illius terrae recentem cum cortice Culilavau contusum, et in pultem redactum corpori hyemis tempore ad frigus arcendum inungunt. Hinc adversus perniones profi- cuus esse creditus est. Ex odore et sapore cinnamomeo for- tasse eius virtus stimulans roboransque colligi poterit.] MASTICATIO, et MANDUCATIO est actio, quae ma- xillam inferiorem versus superiorem adducendo, varie decli- nando, et antrorsum, retrorsum, dextrorsum et sinistror- sum movendo, interceptos cibos dentibus comminuit, et sa- livae in ore admiscet; ideoque nexum eorum recludit, et suc- cis dissolventibus, qui in ventriculo sunt, faciliorem ingres- sum ad ulteriorem resolutionem parat. Ge. Das Kauen. Ga. Uaction de mdcher, mastication. A. Knawingj mastication, B. Kaauwing. MASTICATORIUM est medicamentum, quod ore deten- tum, saepius masticatum et dentibus contritum, acrimonia sua glandulas ductusque salivales stimulat et bac ratione sa- livam prolicit; ex pyrethro, sale, mastiche, semine sinapi, nasturtii ^ cardamomo etc. praeparatum. Ge. Eine Arznei die man kauet, Kaumittel, Ga. Masticatoire, A. Mastica- tory. B. Kaaupp-middel, MASTICHINA, est Marum vulgare. [MASTITIS est mammae inflammatio, quae vel acuta, vel chronica esse potest. Prior ut plurimum lactationis tem- pore obvenit, et nisi mature medicamentis discutientibus op- pugnata fuerit, suppuratione terminatur. Altera mastitidis forma rarius quidem occurrit, sed nihilo minus medico prac- tico scitu necessaria est, quoniam magnam cum scirrho simi- litudinem alit. Nam durus, dolorificus, in mammae pro- funditate sedem habens tumor cum aucti caloris scnsu, pul- satione atque pungentibus doloribus coniunctus adest, qui, nisi apta hirudinum et cataplasmatum discutientium applica- tione tractetur, in suppurationem abit. A ^aatdg, mamma. Ge. Entzilndung der Briiste, Ga. Inflammation de mammelles,!^ [MASTIX s. MASTICHE, s. RESINA MASTICHES provenit e Pistacia Lentisco L. quae in Oriente insulisque Archipelagi, nec non in australibus Europae terris crescit. In insula Chio arbuscula illa, decem vel duodecim pedes alta, diligenter colitur, pagique plures, qui prae caeteris huic culturae operam dare solent, nomen inde adepti sunt. Re- sinae huius obtinendae ratio haec est. Mense Augusto cortex Pistaciae transversim inciditur, e quibus vulneribus, modo tempestas serena et sicca fuerit, succus tam copiose propul- lulat, ut in terram depluat, et interdum satis maguas for-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24756143_0002_0035.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)