Heracliti Ephesii Reliquiae / Recensuit I. Bywater ... Collegii Exoniensis socius. Appendicis loco additae sunt digenis laerth vita heracliti particulae hippocratei de diaeta libri primi epistolae heracliteae.
- Heraclitus, of Ephesus. Fragments
- Date:
- 1877
Licence: Public Domain Mark
Credit: Heracliti Ephesii Reliquiae / Recensuit I. Bywater ... Collegii Exoniensis socius. Appendicis loco additae sunt digenis laerth vita heracliti particulae hippocratei de diaeta libri primi epistolae heracliteae. Source: Wellcome Collection.
13/146
![Mallotae vel aemulum vel ex scliola profectum: etenim eo usque processit Crateteorum acumen ut tandem sub virga interpretis musicus astronomus astrologus, omnium fere artium magister, poeta exierit. Sed praestat ea audire quae ad II. xxiii. 79 (αλλ’ e με μεν κηρ άμφεχανε στυγερή, ή περ Χάχε γιγνόμενόν ττερ) ex Zenodoto Mallota scholiasta noster adtulit:—οθεν μία των Μοιρών Αάχεσα. παρείληφε δε οτι τή γενεσει σννδιατάσσεται κα'ι 6 της τεΧευτής καιρό:, οθεν Ζηνόδοτο: 6 Κρατήτειο: Χαλδαΐον τον Ομηρόν φησιν, Quibuscum confer ista (si dis placet) Heraclitea, vides profecto esse locos inter se pares, ea necessitudine coniunctos quae si non eundem auctorem at certe eandem et aetatem et disciplinam arguat: unde concludo etiam in scholio ad II. xviii. 251 recentioris aevi ineptias inter- pretem venditare, nec pbUosophum cerno sed gi’ammaticum aequa- lem et paene gemellum Zenodoti. Ac nisi forte malis hic allegoretam Heraclitum dispicere, quo Zelleri opinio inclinare videtur (Phil. Gr. i. p. 665 ed. quaii;.), poteris fortasse mecum ex turba grammati- corum Heraclidem revocare eum sive Alexandrinum seu Milesium qui, ut testatur Eustathius (p. 705, 60), Apioni glossographo in manibus fuit; Apioni autem cuncta haec de Homero astronomo astrologo Chaldaeo apud seriores servata referre velim—rectene an secus penes peritiores arbitrium®. Itaque nomen ut in medio relinquo sic grammatici esse adsevero. Sed ab Homero revertamur ad nostra : nam alterum habemus, ut superius dixi, disceptationis genus, quod est de reliquiarum forma. De forma Heracliteorum disceptare licet (i) si discrepant inter se rei auctores, (2) si in ipsa re lonismum requiras, si stilum ipsius ac colorem desideres, si sententiam enervatam vix agnoscas; quae sunt incei’tae ac parum fidae rerum traditionis comperta indicia. Et quoniam vitia huius- modi non raro in Heracliteis occuiTunt, libet altius perquirere et causam mali atque originem ex historia rei monstrare. Deformata igitur tradunt fragmenta etiam optimae aetatis scriptores, quorum moris fere fuit si quid citabant circumcidere interpolare immutare suoque usui accommodare; qui liberior citandi mos apud Aristotelem aliosque passim cernitur, incuriosos subtiliorum sensum modo rei ® Ex Apione hausta suspicor ea quae de Homero astronomo narrat Achilles Tatius Isag. p. 124 B Petav. (=Wachsmuth de Cratete Mallota p. 40):— εκ ydp tovtojv [h. e. ex versibus quibusdam Homeri stellarum mentionem facientis] τάί προφάσει: ελαβον οΐ ΰστερον περί τούτων πραγματενσάμενοι. ώ$ γάρ τοΐ$ τραγικοί» παρεσχεν Ιστοριών άφορμά», οντω καί διά, τούτων υποθέσει» τοΐ» περί άστροΚογία» γράψασι. μαρτυροΰσι δϊ Κράτη» καί Άπίων δ Ώλειστονίκη» οτι άστρονύμο* Ομηρο».](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29004159_0013.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)