De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner.
- Jordanes
- Date:
- [1842]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner. Source: Wellcome Collection.
118/468 (page 98)
![creverant. Bellatricem illam, viris armisque nobilem Hispaniam, illam seminarium hostilis exercitus, illam [ jam ] Hannibalis eruditricem, incredibile dictu, totam a Pvrenæis montibus in Herculis columnas, in Oceanum J recuperavit. Eodem quidem die, quo obsessa est Car- thago , capta est, nescio citius an felicius; quam facile, vel una probat; omenque Africanae victoriae fuit quod tam facile victa est Hispaniae Carthago. Certum est tamen, ad profligandam provinciam maxime profecisse ducis san- ctitatem ; quippe qui captivos pueros puellasque prae- cipuae pulchritudinis barbaris restituerit, ne in conspec- tum suum quidem passus adduci , ne quid de virginitatis integritate delibasse saltem oculis videretur. Hæc in di- u versa terrarum populus Romanus ; nec ideo tamen visce- ribus Italiae inhaerentem submovere poterat Hannibalem. Pleraque ad hostem defecerant, et dux acerrimus contra Romanos Italicis quoque viribus utebatur. Jam tamen eum plerisque oppidis et regionibus excussere Romani. Jam Tarentum tulerant, jam et Capua, sedes, domus, et patria altera Hannibalis tenebatur. Cujus amissio tantum Poeno duci dolorem dedit, ut inde totis viribus Romam converteretur. O populum dignum orbis im- perio, dignumque omnium favore et admiratione ho- minum ac deorum ! Compulsus ad ultimos metus ab incepto non desistit, et sua de urbe sollicitus, Capuam tamen non obmisit; sed parte exercitus sub Appio con- sule relicta , parte Flaccum in urbem secuta, absens si-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338992_0118.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)