De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner.
- Jordanes
- Date:
- [1842]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner. Source: Wellcome Collection.
124/468 (page 104)
![rex Pergamenorum ; aderant et Rhodii, nauticus popu- lus, quibus a mari consul, a terris omnia equis virisque quatiebat. Bis victus, bis fugatus rex Macedonum, bis exutus castris, quum tamen nihil terribilius Macedoni- bus fuit ipso vulnerum aspectu, quæ [ tamen] non spi- culis, nec sagittis, nec ullo Græculo ferro, sed ingentibus pilis, nec minoribus adacta gladiis ultra morem pate- bant. Enimvero Flaminio duce, ad invios antea populo Romano Chaonum montes , Savumque amnem per abrupta vadentem , et ad ipsa Macedoniae claustra pene- tratum victoria fuit. Nam postea nunquam ausus con- gredi rex, ad tumulos , quos Cynocephalos vocant, uno, ac ne eo quidem in justo proelio opprimitur. In Numidia tunc amici populi Romani regnabant. Sed Jugurtha contra se bellum movit Romanorum, propter necem Adherbalis et Hiempsalis, Micipsae liberorum, expugna- taque est primum a Metello consule , dehinc a Mario Numidia domita. Mauritaniam vero Sochoris tuebatur; sed quum collectio omnium Maurorum facta est, Jubas rex, videns quæ pugnæ fuisset successio, mox superatum sese sentit; veneno hausto defecit, amnisque Maurita- nia Romanis subacta. Tripolis namque, et utraque Mau- ritania , Sitifensis et Caesariensis, similiter Romano juri, ceterorum formidine tactæ, ultro se subegerunt. Hispa- nias quamvis, ut superius diximus , Saguntina clades ab amicitiis Romanorum segregasset, Scipio tamen eas tam gratia, quam virtute rursus conjunxit Romanis, rursusque](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338992_0124.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)