De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner.
- Jordanes
- Date:
- [1842]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner. Source: Wellcome Collection.
70/468 (page 50)
![runt, et tunc duobus creatis consulibus, Bruto et Colla- tino, in posterum usque ad Pansam et Hirtium servave- runt per armos praenotatos, Et quia omnium consulum nomina actusque conscribere, et mihi tædium, et tibi, qui legis, fastidio fore præcavi ; aliqua exinde praelibans , multa supersedi, quod pæne nonnullis jam usurpatum esse breviatumque opus cognovi. REGNUM ROMANORUM. [Pulsis regibus, annuus excipit consulatus.] V. Igitur primi consulum Brutus et Collatinus, qui- bus ultionem sui matrona moriens mandaverat. Populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus, regem re- pente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suæ vindices transfert, mutato tamen, ut diximus, et jure, et nomine. Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex; ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis debere meminissent. Tantumque libertatis novæ gaudium inces- serat , ut vix mutati status fidem caperent, alterumque ex consulibus Lucretiae maritum , tantum ob nomen et genus regium , fascibus abrogatis, urbe dimitterent. Itaque sub-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338992_0070.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)