De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner.
- Jordanes
- Date:
- [1842]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner. Source: Wellcome Collection.
76/468 (page 56)
![mini [Rom.] induceretur. Exstant et de Antio spolia, quae Maenius in suggesto fori, capta hostium classe, infixit : si tamen illa classis; nam sex fuere rostratae. Sed hic numerus illis initiis navale bellum fuit. Pervicacissimi ta- men Latinorum Æquiet Volsci fuere, et quotidiani (ut sic dixerim) hostes. Et hos praecipue Titus Quinctius domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et pæne jam capta Mallii consulis castra egregia victoria recuperavit.Medium erat tempus forte sementis, quum patricium virum nixum aratro suo, lictor in ipso opere deprehendit. Inde in aciem profectus, ne quid a rustici operis imitatione ces- saret, victos pecudum more sub jugum misit. Expedi- tione finita, rediit ad boves rursus triumphalis agricola» Fides numinum ! qua velocitate ? intra quindecim dies coeptum peractumque bellum prorsus, ut festinasse di- ctator ad relictum opus videretur. Pari tenore Veientes, Falisci, et Fidenates, tunc magno labore devicti sunt. Qui modo et si fuerint, non videntpr aliquod reliquisse vestigium. Laborat enim annalium fides, ut Veios, Fa- liscos , Fidenates fuisse credam. Galli autem Senones, gens natura ferox, moribus in- condita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis in- gentibus , adeo Romano generi terribilis fuit, ut plane nata ad hominum interitum, urbium stragem videretur. Hi quondam ab ultimis terrarum oris, et cingente omnia](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338992_0076.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)