De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner.
- Jordanes
- Date:
- [1842]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De la succession des royaumes et des temps et de l'origine et des actes des Goths / Traductions nouvelles par M.A. Savagner. Source: Wellcome Collection.
88/468 (page 68)
![latus omnia, refert totum iter. Sic Fabius Maximus pe» riculosissimum bellum sine periculo explicuit ; nam subito inconditos atque palantes aggressus est - captisque supe- rioribus jugis, in subjectos suo jure detonuit; ea nam- que species illius fuit belli, quasi in terrigenas e coelo ac nubibus tela jacerentur. Nec tamen incruenta illa victoria; nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum diis manibus obtulit caput, solemnemque familiæ suæ consecrationem in victoriae pretium redegit. VI!. Necdum Etrusco bello exempto, mox sequitur Tarentinum, unum quidem in nomine, sed multiplex m victoriis. Hoc enim Campanos, Apulos , atque Lucanos, et caput belli Tarentinos, id est totam pæne Italiam, et cum bis omnibus Pyrrhum regem Epirotarum, Graeciae regem , una velut ruina pariter involvit; ut eodem tem- pore et Italiam consumeret, et transmarinos triumphos auspicaretur. Tarentus Lacedaemoniorum opus , Calabi i<e quondam et Apuliæ, totiusque Lucaniae caput, quum ma- gnitudine , et muris, portuque nobilis, tum mirabili situ, quippe in ipsis Adriæ maris faucibus posita in om- nes terras, Histriam, Illyricum, Epirum, Achaiam, Africam, Siciliam, vela dimittit. Imminet portui ao prospectum maris positum theatrum, quod quidem causa miserae civitati [caput] fuit omnium calamitatum. Ludos forte celebrabant, quum adremigantem litori Romanam](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338992_0088.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)