De rariore encephalitidis casu deque striis medullaribus in ventriculo quarto obviis : dissertatio inauguralis ... / auctor Otto Fischer.
- Otto Fischer
- Date:
- 1834
Licence: Public Domain Mark
Credit: De rariore encephalitidis casu deque striis medullaribus in ventriculo quarto obviis : dissertatio inauguralis ... / auctor Otto Fischer. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by The Royal College of Surgeons of England. The original may be consulted at The Royal College of Surgeons of England.
27/40 page 27
![striarum, inquit, fibrae, quippe quae constantes (?), etiamsi colore albo, antequam nervum acusticum attigerint, destiti^antur, tamen nervum ipsum ineunt. Interdum, quod Santorinus, Girardus, Pro- chasca, Wenzelii, Rudolphius saepissime ob- servaverant, striarum nullam in auditorium inire reperi, quod nunc in casu singulo exactius descri- bam ad tabulam II. libello adjectam delegans. j Cerebellum viri triginta fere annoru,m. Ventriculus quartus, ^arte media, qua cerebelli hemisphaeria conjuncta sunt, excisa, quum apertus esset, striae medullares tam valentes et exstantes, quales non unquam observaveram, in conspectum veniebant. Sinistro latere exoriebantur multis fila- mentis e linea sinus rhomboidalis mediana prove- nientibus, quae, priusquam funiculos teretes trans- iissent, ad majores strias conveniebant. Tum vero striae omnes ad unam in unicam coalescebant re- stim, in qua strias, quibus componebatur, distinguere licebat, tino facto, nervum auditorium, ubi sub grisea substantia in corpore restiformi collocata, ' emergens conspicitur, ex transverso supervadebant, Jdein' processum cerebelli ad pontem petentes in duos divisae ramos processui huicce implicabantur. 1] Etiamsi striarum ille decursus satis superque de- monstrat, earundem nullam auditorio immisceri, id fi etiam majoris videbatur argumenti, quod omnes il- I](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b22481898_0029.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


