Beiträge zur Augenheilkunde : Festschrift Julius Hirschberg von Schülern und Freunden aus anlass seiner Fünfundzwanzigjährigen Wirksamkeit als Professor an Der Universität Berlin.
- Julius Hirschberg
- Date:
- 1905
Licence: In copyright
Credit: Beiträge zur Augenheilkunde : Festschrift Julius Hirschberg von Schülern und Freunden aus anlass seiner Fünfundzwanzigjährigen Wirksamkeit als Professor an Der Universität Berlin. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
39/386 page 27
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![Jesus vel inter albugineum et cristallinum ut innuebat Galienus X° utilitatum non curo denuntiare ad presens: Intelligendum tarnen quod catharacta secundum tria sua tempora tria sortitur nomina: Quantum enim ad sui principium dicitur ymaginatiua seu fantasia: Et quia iucit apparere in aere diuersas res que non sunt. Quantum ad sui medium dicitur suffusio et aqua descendens et quedammodo eo quod videtur infra pupillam ut nebula aquosa: Quantum ad sui finem dicitur catharacta quia prohibet visum ut catharacta. Sed Galienus ubi supra* prout etiam dicit Auicenna diuersificatur quantum in quantitate quantum in substantia. quantum vero in qualitate. Se- cundum quantitatem vero quia quanquam est ita magnam quod occupat totam pupillam et prohibet totum visum. quandoque vero non occupat nisi partem et tum res videntur diuersarum formarum scilicet, binares fenestrate oblunge et id genus. In substantia vero sumunt diversitatem quia quamquam est subtilis et mobilis, et tunc videntur res nebulate ac si pannus esset super oculum, et quamquam videntur res similes cordis pilis muscis et radiis ascendentibus et descendentibus in lacrimalibus secundum quod magis monetur: quam- quam vero est ita grossa quod forme rerum non apprehenduntur: in qualitate etiam diversificatur quia quamquam est cineritia quamquam celestina, quamquam alba, quamquam nigra et Serena: Auicenna enim ponit sex varietates colorum catharactarum [carta 235r0, col. 2] quia dividit albam in margaritate et gypsealem Benevenutus Septem quia addit viridalem. Alchoatim ponit decem quia addit rubente, argentinam et vitreate. Jesus ponit XII quia addit simile argento vivo et lividam. Acanamosus non ponit nisi quatuor secundum quatuor humores. Cause istarum catharactarum quedam sunt primitive ut casus, et percussio, febris, dolor capitis, frigiditas nimia et oculi debilitas: Quedam sunt antecedentes sicut mali fumi vaporosi a malis humoribus et grassis cibis et male digestis elevati: Quedam vero coniuncte et iste sunt materie exeuntes in oculo: Signa catharactarum confirmatarum satis manifesta sunt ex data descriptione: Distinguitur autem catharacta a gutta Serena quia in catharacta videtur macula infra pupillam, in gutta Serena nihil infra pupillam apprehenditur. Et ideo dicitur Serena vel enim Spiritus visibilis non venit propter opilationen nervi optici, ut dicitur in 4° interiorum: vel si venit catharacta est nigra et non apprehenditur ut Benuenutus testatur: Signa vero catharactarum non confirmatarum sunt: conturbatio pupille et minoratio visus et apprehensio ydolorum et fantasiorum dictarum in aere. Signa vero distintiva propter causam primitivam habentur in 4° interiorum et sunt tria in summa, primum quidem quod yma-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2164049x_0_0039.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)