Beiträge zur Augenheilkunde : Festschrift Julius Hirschberg von Schülern und Freunden aus anlass seiner Fünfundzwanzigjährigen Wirksamkeit als Professor an Der Universität Berlin.
- Julius Hirschberg
- Date:
- 1905
Licence: In copyright
Credit: Beiträge zur Augenheilkunde : Festschrift Julius Hirschberg von Schülern und Freunden aus anlass seiner Fünfundzwanzigjährigen Wirksamkeit als Professor an Der Universität Berlin. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
40/386 (page 28)
![gines qui in cachomia ventris habentur oculis fuerit utriusque equa- liter contingunt: que vero propter causam oculi in altero solo. 2° vero secundum tempus. Si enim trium vel quatuor mensium aut ampliorum steterit et nihil appareat nebulosum in oculo a ventre procedit: si vero apparuerit id nebulosum ab oculis venit: 3°, secun- dum periodum, si vero continuatur fantasia sed atamen interpollatur maxime post bonas digestiones et assumptionem ycarum et senserunt horam adventus medicatorum in stomaco a ventre procedit. Si in- terim non interpollatur nec propter bonum regimen nec per evanes- centiam non secundum compaxionem sed secundum dispositionem primam factam videlicet hoc contingerit in oculis: Et ad hoc adducit testimonia quorundam qui curant per herbas in aliis regionibus: Signa autem quando venit propter cerebrum infectum et turbidum sunt febres frenetice scotomia dolores [235r0, 1] fortes in capite et lesiones operationum ymaginativarum ut Galienus: et 3° de egritudine et sinthomate dedit per exempla: judicatur quod gucta Serena non curatur quod est opilatio nervi aut natura mali et inepta ad operan- dum: Judicatur quod catharacta que non dilatatur clauso alio oculo per aliquam fricationem et compassionem nec in sufflationem nec in sufflationem [sie nel testo] aliquam et nihil videt est nimis dura et antiqua quod non est subiicibilis acui nec potest deponi bene et si deponitur statim revertitur et redescendit. Judicatur quod catha- racta que non dilatatur per fricationem non constringitur sed remanet sparsa et videt adhuc formas rerum et non transiuit tres vel quatuor annos aut quinque sicut dicit acanamosus, est nimis tenera et non est confirmata et ideo non est subiicibilis acui nec operanti quod non posset duci per instrumentum imo instrumentum transiret per eam sicut per aquam non bene gelatam. Judicatur quod catharacta que est boni coloris aerei vel celestini cum quadam albedine et reducitur ad formam suam quando dilatatur et nisi aliquando claritatem esse in ea vel translucentia est mediocris et satis confirmata quia est obediens et subiicibilis operationi. Judicatur autem quod catharacta cuius pu- pilla nec per fricationem nec per suflationem nec per alterius oculi clausionem non dilatatur non est acceptabilis quia est cum opila- tione nervi optici et posito quod deponetur non videt aliquid. Judi- catur per Benvenutum quod catharacta nigra serenata et citrina cuius pupilla est tota dilatata non est laudabilis. Judicatur per alcoatim quod catharacta que fuerit in homine habente oculos malos aut habente dolorem in capite aut in oculis aut tussim vel sternutationen vel reuma vel vomitum aut aliquam infirmitatem molestam non est operanda quia periculum est de motione accidentis et reditionis ca-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b2164049x_0_0040.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)