Commentatio medica exhibens oculi humani anatomiam et pathologiam : eiusdemque in statu morboso exstirpationem / auctore Io. Guilielmo Gottlob Voit.
- Voit, Jo. Guilielmo Gottlob.
- Date:
- 1810
Licence: Public Domain Mark
Credit: Commentatio medica exhibens oculi humani anatomiam et pathologiam : eiusdemque in statu morboso exstirpationem / auctore Io. Guilielmo Gottlob Voit. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by the Francis A. Countway Library of Medicine, through the Medical Heritage Library. The original may be consulted at the Francis A. Countway Library of Medicine, Harvard Medical School.
62/104 (page 50)
![cipue orbitae ossa, ne corrodantur, est timendum. Huc referas ulcus, carcinoma dictum, vel cancrum oculi, quaeso. Contraindicatio. Non pauci sunt chirurgi, inter quos videmus Scarpam, *) qui oculi exstirpationem cancrosi prorsus rejiciant, oculo exstirpato cancrum denuo reversurum di- centes. Ast equidem nullus dubito, quin magnus sane hic vir se fefellerit, Oculi exstirpandi ope- rationem dissuaderem, partibus proximis afFectis, inprimis ossibus in orbita et circa eandem valde intumidis atque corrosis, aegrotante vero nimia suppuratione et hac commotis haemorrhagiis ni- mis debilitato, ipsoque doloribus vagis male vexato. Cautelae : Prima. In hisce utceribus ma- lignissimis ante omnia causam indagare nitaris, et remediis internis eandem vincere studeas. Se~ cunda. Accuratius indagandum est, num totus quantus oculi bulbus, aut illius tantum pars an- terior ab ulcere infestetur. Quodsi accidit, non tollendum erit cultro, nisi quod jamjam est per- ditum, reliquo oculi bulbo parcas. Tertia. Quo- anodo reliqui corporis sanitas, morbo laborante oculo, se habeat, respice; etenim quo vegetio- res adhuc sunt patientis vires, eo majori spe pro- «peri exitus oculi bulbum exstirpabis. Quarta. Quodcunque est morbosum hac operatione est auferendum, ne malum inveteratum recrudescat, Quinta. Quo citius operatio oculi exstirpandi fiuscipitur, eo majorem optati eventus spem ha- bebis; ninnV^tardo enim suscepta operatione , rarissime finis coronabit opus. i 6. S> „,^,*}~^ggi^,\i osservazioni etc. sulle malattie degli occfii etcVi w - ]](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21082728_0062.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)