De apoplexia. Dissertatio inauguralis medico-chirurgica / quam ... defendet auctor Carol. August. Henr. Bodinus.
- Bodinus, Karl August Heinrich, 1814-
- Date:
- [1837]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De apoplexia. Dissertatio inauguralis medico-chirurgica / quam ... defendet auctor Carol. August. Henr. Bodinus. Source: Wellcome Collection.
29/48 (page 25)
![magnus soporis gradus, paralyses sphincterum, inter- currentes convulsiones et spasmi, lip^tliymiae pertinaces, os mullum spumans, magnum sanguinis detrimentum, oculi lacrymantes, retentio clysmalum a])pIicatorum. Quod ad pulsum pertinet, non semper signum certum gravitatis morbi exhibet, quibusdam enim in casibus pulsu regulari et parum abnormi periculum majus (34), quam intermittente et irregulari. Porro considerandum est, utrum causae faciles sint remotu, nam eo minor sa- nationis spes est, quo difficilius illae auferuntur. In apoplexia sanguinea, quae, si non malam semper, tamen valde ambiguam prognosin admittit, eo minus desperan- dum erit, quo minus habitus apoplecticus excultus est. Fere semper, nisi primo, sequentibus tamen insulti- bus, exitum lethalcm inducit, in sanitatem autem resti- tuta plerumque paralyses relinquit, multo minus laeta spes in apoplexia nervosa aflulget, quod partim decur- sus ejus multo est rapidior, partim systematis nervo- rum vita prostrata et propter morbi naturam et dc- ^ cursus brevitatem restitui nequit. Bonum exitum spe- rare licet, si apoplexiae gastricae aut ex veneficio ortae causas auferre possumus, si crises metastasibus suppres- sae revocantur 5 si cerebri paralysis diminuitur et quasi in nervorum partes minoris, dignitatis defertur, vita saepe sustentatur. CURATIO. In morbo tam gravi curando summo medici studio opus est ct cum curatio non solum apoplexiae essen- tiam, sed etiam totam causarum syiidromen amplecti (3-t) Burserius, inst, tom. IV. p. T8.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b28744196_0029.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)