Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel.
- Emmanuel Swedenborg
- Date:
- 1848
Licence: Public Domain Mark
Credit: Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel. Source: Wellcome Collection.
30/274 page 24
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![soriola in minores series. 5. tum ut varietas regnet inter sen- soriola formosior et melior, sic ut mutationes status queant in¬ duci conyenientiores, et affini convenientes. 6. Ut ipsae fibrae tenerescant et mollescant. 7. Haec omnia ex usu et exercitio; imo externa organa sicut interna. 13. Sensus plures quam quinque dari posse videntur, si consideramus omnem seriem varietatum appellentium ex ma- crocosmo, praeter quod distinctius appercipiantur a quibusdam objecta quam ab aliis; unum organum, praeter internum seu cerebrum, non recipit nisi unius seriei,aut gradus varietates, quare perfectio est organorum, quod vocatur ejus sensus pro¬ prius, dari tamen potest in organo uno duplex sensus. Praete¬ rea 1. organum dari potest quod minora discrimina in aqua fluitantia percipere queat, quam sunt organa humana. 2 Sen¬ sorium dari potest, quod appercipil minora discrimina effluvio¬ rum in aere; fortassis etiam ea quae iu aethere fluitant, ut ca¬ nes odori etc., animalcula minora. 3. Sensorium dari potest, quod minima effluvia in ipso aethere puriori. 4. tum etiam mo¬ dificationem istius aetheris, quae secundum formam naturalem fluit, inde animalium magnetismus, quod plagam suam sciant. 5. Quod ipsa nostra meus rationalis, seu quia rationales simus, sit causa quod hebetiore acumine sensationum gaudemus, in Psjchologia et infra demonstrabitur. 6. Ex his patet, quod sympathia mentium queat dari, ex solo influxu per atmosphae- ram aetheream puriorem, quodque detur in statu post mortem, et quod quisque sciat alterius cogitationes. Non ila in statu im¬ perfecto. [IV.] De Olfactu. 1. Usus olfactus sunt 1. ut resciat anima quid illabilur in pulmones, propter sanguinem, qui in,de elementa atmosphae- rica accipit, et praeparatur [in] arteriosum. 2. ut ipsum cere¬ brum exhilaretur, et forte ut similiter ejus spiritus per hanc viam recipiat alimenta aetherea, et quasi coelestia. 3. ut cerebrum et cerebellum in suas alternas vices animationis, a causis exter¬](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29301580_0030.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)