Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel.
- Emmanuel Swedenborg
- Date:
- 1848
Licence: Public Domain Mark
Credit: Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel. Source: Wellcome Collection.
35/274 page 29
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![tlam humori, qui stillat ex cerebro per poros laminae cribro¬ sae, hic instar salivae in linguis, partes illas solvit et insinuat; nam haec limpidissima est in primo ortu, sed hoc evolato den¬ satur reliquum unde mucus, vide Winsloum: hinc etiam hic sensus sua saliva gaudet; nam [quod] aliquid simile exsudet ex minimis capillis arteriosis, etiam conjectari potest. 8. quae cras¬ siora sunt initiantur muco, et ibi obtunduntur, et excitant ta¬ ctum, unde etiam similes affectiones et status mutationes redun¬ dant, uti sunt corrugationes, expansiones, quae usque secundum omnem contiguitatem se'extendunt, scilicet secundum duram meningem. Qiiomoilo sensus olfactus penetrat in sensorium commune, fit per fibras cumprimis nervorum olfactoriorum. 2. quare fibrae istae a processibus mammillaribus per foramina laminae cribra¬ tae tendunt usque ad organula illa. 3. fibrae istae ideo sunt multiplicatae, sunt tenues, quo enim tenuiores, eo sunt sensu aptiores, tum etiam paene fluidae, secundum descriptionem; omnia argumenta exquisitae sensationis. 4. Fibrae istae anne¬ ctuntur omnibus fibris medullae cerebri, nam originem suam trahunt inter corpora striata et thalamos nervorum opticorum: 5. Inde patet via in omnem substantiam corticalem cerebri. 6. Praeter fibras has, etiam paris quinti fibrae alluunt, quae deferunt sensum etiam ad cerebellum; ut enim mutatio status existat, id fieri debet a cerebello, quod non solum organo sed etiam toti corpori communiter status mutationem inducit; haec est nervi quinti paris, sicut etiam in sensu gustus observatum est; plures causas videbis infra. 7. IVaeterea etiam est pia mo- ninx (juae [tapillas has sub vagina condit, haec etiam defert sen¬ sum, per viam oppositam versus corticem, ubi fit concursus, quod pia rneninx intret singulas corticis sphaerulas, et det eis tu¬ nicam communem, alibi videndum. 8. Quam perceleriter modi¬ ficatio percurrit tam subtiles fibras, seque dissipat in omne expansum membranarum, usque ad ultimos limites, ex modifi¬ cationis natura apparet. Ita hunc ob concursum terminatur sensus in suis principiis. 9. Etiam defertur per viam arterio¬ sam, seu per fibras corporeas, quae similiter intrant corticem, quod in cuticula visum est et in parte de cerebro videbitur. 10. hinc per triplicem viam. 11. addere licet quartam per du-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29301580_0035.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)