Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel.
- Emmanuel Swedenborg
- Date:
- 1848
Licence: Public Domain Mark
Credit: Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel. Source: Wellcome Collection.
43/274 page 37
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![sensibilis. 8. Inde tot ibi vasa arteriosa et venosa, tot glandulae, lot fibrae nerveae, constructio suadet. 9. Nescimus, quid in mi¬ nimis peragitur, omnium est porositas et permeabilitas, unice ab effectu cognoscitur. 10. Quod olfactus excitet vires respirationis alternas a causis externis, 1. sicut a plurimis evincitur, ut a lumbricis, hematicis, titillatione palati, et similibus, quae exilem tactum et punctionem causantur, excitant integram machinam organi¬ cam, oesophagum, ventriculim>. Intestina in motum contrarium, tremulum, convulsiones. 3. fibras modo halitu oris, calore, aqua calida, manu, punctione Labiorum alia, tactu excitat integram machinam muscularem, ut cordis, diaphragmatis, ventriculi, etiam post obitum, tiim etiam stimulatio id indicat. 4. Magis adhuc tactus olfactorius, qui ex similibus causis scaturit. 5. et quidem machinam cerebri, in cujus omnes partes et membra¬ nas influit, et cujus forma est secundum modificationis perfe¬ ctioris formam. 5. Cujus ultima compositio est secuudum for¬ mam modificationum olfactus. 6. Causa externa et interna ubi¬ que adest ad aliquid excitandum, post inversionem corporis; nam anima quae est in principiis, et corpus quod est in effecti¬ bus conspirabunt, ut omnia media coincidant; sicut supra pas- sim observatum est. 1. Causa externa excitationis cerebri in motum animatorium et sic motricem et partem localem, seu contractionem et expansionem est frictio et punctio partium ol¬ factum producentium, fibra eo plus obsequitur, quam musculus et ejus fibra, nam ad agendum paratior est. 8. praesertim cum in naribus tota membrana mucosa, ossa cranii, dura mater, pia, fibrae, vasa conspirant, nam unus tactus pervadit totam mem¬ branam communem, ita omnia connexa sunt, et consequuntur usque ad principia. 9. tunc mutationes status communes indu¬ cuntur cortici, proinde toti cerebro; mutationes status fiunt abs¬ que contractione et expansione, hae autem ex olfactu oriundae cum expansione [et] contractione, nam processus mamillares tanquam utres incumbunt, et ii radicantur omnibus fibris. 10. ad quemlibet tactum corrugantur fibrae et membranae, sed se¬ cundum tactus et tactilium rationem, magis minusve, hinc est modificatio cum contractione, quae pervadit usque ad substan¬ tiam corticalem: id provenit ex duplici sensu, sensus enim olfa-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29301580_0043.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)