Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel.
- Emmanuel Swedenborg
- Date:
- 1848
Licence: Public Domain Mark
Credit: Regnum animale ... Cujus pars quarta de carotidibus, de sensu olfactus, auditus et visus, de sensatione et affectione in genere, ac de intellectu et ejus operatione agit / E chirographo ...nunc primum edidit Dr. Jo. Fr. Im. Tafel. Source: Wellcome Collection.
9/274 page 3
![.1 quam ad voces el rerum amictus, et picturas non penetramus, quarum quisque suam, sic infinite diversam ideam[fovet. Nulla scientia consistit in terminis, sed in notitia rei, quae terminis inest. 4. Similis ratio occurrit circa explanationem membrorum genitalium, ut et formationem foetus in ovo; organa enim genitalia, cumprimis virorum, dicata sunt non sanguini, sed spiritibus, qui per fibras percurrunt, se(|ue in perfectissimae naturae formas coaptant, eisque ipsam animae parentis vitam seu animam ita inaptant, ut genitura seu semen inde para¬ tum, simili producendo aptum sit, cum itaque jamdum igno¬ ratur, quid spiritus animalis, et quid anima, cui vita ista inest, sane organismum perscrutari, foret instrumentale re¬ texere, absque cognitione causae principalis, cum tamen causa organica seu instriimentalis, cum sua principali unam causam agunt, quare non Video me huc ferre gradum, aut membra genitalia extricare posse, antequam prius tradiderim, quid cerebrum, quid fibra, et quid spiritus, et anima; quae ratio est, quod jam expositionem istam membrorum adhuc super¬ sedere debeam; nam ut dictum est, [foret] modo voces non intellectas proferre, et scientiam potius umbris involvere, quam ab umbris evolvere. Hactenus lustravit intellectus modo mirabilia sensuum tanquam per fenestras quid in platea agatur; jam sensus lu¬ strabunt mirabiliora, quae rationis sunt a plateis intus in obviis. Hactenus mirabilia investigavimus modo sensibus exter¬ nis, jam mirabiliora videbis, quando rerum causas intuemur, et pannorum nexus: et adhuc puriora si possumus sensu su¬ prema illa contemplari, quod etiam tentabimus, sed modo per stuporem eluxato genu. Sed in gemino sensu mirabilia Dei contemplabimur, sic non ut animalia, sed ut homines et rationales. — Hac ratione inductus, velim prius per viam nostram analyticam, media experientia anatomica, et mediis doctrinis manuductricibus, ad cognitionem animae eniti; et sic explanare gradus, ut deinceps ad ista organa regredi et quasi descen¬ dere queamus: nam analyticum est ascendere, et postquam I *](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29301580_0009.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


