Tentamen medicum inaugurale, de quinto nervorum pari / [John Waldron Watson].
- Watson, John Waldron, 1788?-1833.
- Date:
- 1822
Licence: Public Domain Mark
Credit: Tentamen medicum inaugurale, de quinto nervorum pari / [John Waldron Watson]. Source: Wellcome Collection.
20/44 page 12
![DEU, Barthez, et Lacaze) ad quod refe¬ rimus omnes sensus, qui aut delectant aut angunt, et cerebrum non nisi mentes et cogi¬ tationis sedem esse Clarissimus Bichat credidit hos nervos esse ordinem nervosum qui nullo modo a cerebro aut medulla spi¬ nali penderet cujus munus est functiones, quales ille organicas appellat, regere et mor derari ;t sed, ut mihi videtur, experimenta sunt, quae haud dubie priorem hujus sen¬ tentiae partem falsam esse ostendunt.:]: Ana¬ tomico et physiologo jure celeberrimo per¬ suasum fuit ganglia materiam nervosam se¬ cernere substantiae corticali aut cineritiae cerebri similem et ita alterum potentiae ner¬ vosae fontem esse, filamenta diversa quae ea ingrediantur misceri et inter se conjungi, itaque ramulos, qui ex iis exigantur, con¬ stare ex nervis ab aliis originibus ortis, quo ^Nouv. Element. de Physiolog. par Anth^elme Ri- CHERAND, Prolegom. cii. + Recherch. Physiolog. sur la Vie et la Mort. par Xav. Bichat, p. 555, et seq. t W. P. Vit. Eunct. Exp. 44,45, 54,55, 56, 57, 58.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b31945910_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


