A. Corn. Celsi de medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorum et rerum locupletissimi ex recensione Leonardi Targae. Cura Adami Dickinson.
- Aulus Cornelius Celsus
- Date:
- 1814
Licence: Public Domain Mark
Credit: A. Corn. Celsi de medicina libri octo / quibus accedunt indices capitum autorum et rerum locupletissimi ex recensione Leonardi Targae. Cura Adami Dickinson. Source: Wellcome Collection.
11/444
![INDEX Librorum Mauuscriptorura, Editorumque, qui in Celsi emendatione adhibiti sunt. LIBRI MSS. C/ODicES Medicei. Hi omnes Florentiae in Biblio- theca Medicea ad D. Laurentii asservantur; ac sunt numero septem, id est 1. II. IIL IV. V. VI. VII. plutei LX.tiii. Primus idem ille est Mediceus Codex, quem Rhodius Cocchiusque laudarunt: alter in annotationibus ad Scribonium Largum, atque in Lexico Scriboniano; alter tum in calce Etruscae Dissertationis de Anatome, tum in Graecorum Chirurgorum editione, ubi mantissae loco dedit variantes octavi libri lectiones ex hoc Codice exceiqitas. Is omnium est antiquissimus, quippe scrip- tus seculo XII. ineunte, eoque nomine ceteris antefe- rendus. Librorum in capita divisio in 'eo nulla est: sunt tamen tituli plures margini adscripti. Quaedam etiam inter versus ad corrigendum addita, sed omnia fere prorsus inepta. Vide annot. ad Prooemium lib. I. pag. ‘2. 1. 6 et 15. et annot. ad pag. .54<. 1. 5. Anno MccccLxv. Baptista Palavicinus Regiensis Episco- ])us illum emendandum suscepit; in quo tantum sibi licere voluit, ut alium plane fecerit. Usus est autem vetustissimo et corruptissimo, ut ipse ait, exemplari: ex quo colligi potest, nonnulla illum conjiciendo im- mutasse. Ceterum id exemplar ei perquam simile fuisse videtur, unde Mcdicei reliqui derivantur. Secundus, Tertius, Quartus, Quintus, Sextus, Septimus, adeo inter se consentiunt, ut ab uno eodemque exemplari profecti videantur. Scripti omnes sunt seculo XV. sed Tertius ceteris paulo est antiquior. In Quarto ge- mina scriptura multis locis occurrit: altera a librario, cujus tantum ratio habenda est; ab emendatore altera, quae Codicem Primum, aut Palavicini emendationem fere exprimit. Quintus et Sextus scripti fuerunt Florentiae ab Antonio Marii F. An. mgcccxxvii. ct](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29338177_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)