De amaurosi vulneribus nervo supraorbitali illatis effecta : Dissertatio inauguralis Ophthalmiatrica / auctore Gustavus Adolphus Josephus Reckmann.
- Reckmann, Gustavus Adolphus Josephus, 1833-
- Date:
- MDCCCLVI [1856]
Licence: Public Domain Mark
Credit: De amaurosi vulneribus nervo supraorbitali illatis effecta : Dissertatio inauguralis Ophthalmiatrica / auctore Gustavus Adolphus Josephus Reckmann. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by UCL Library Services. The original may be consulted at UCL (University College London)
11/36 page 9
![ut homines liberarent a vitio dolorifico „prosopa]gia, at nunquam amaurosis inducta est hac sectione. Vidal aegrotos vidit, quibus nervus supraorbitalis sine dubio persectus erat, sed visu ne minimum quidem capti erant. Observationibus, quas supra retuli, adducti sunt doctis- simi viri, ut hunc nervum animalibus secarent et irrita- rent; sed frustra; amaurosis enim non est exorta. IIl. Romberg in suo libro de nervorum morbis experimento- rum duorum in animalibus institutorum mentionem facit. Verba Rombergii de hac re hoc loco apponam: „111. Beer, medicus ocularius spectatissimus, eam amaurosin, quae post vulnera superciliorum regioni illata existat, affectione [nervi supraorbitalis effici putat. Sed, ut opinor, fieri poterat, ut Beer hac in re erraret. Ipse, ut hoc perspicuum faciam, ante plures annos in capra ex- perientia tentavi, ramos nervi supraorbitalis, qui ex plu- ribus ossis frontis foraminibus evadunt, ligatura substrin- gens; sed ne minimum quidem lumen oculi exstinctum est, et capra post aliquot hebddmades e vita decessit morbo cerebri. — Anno 1839 Prof. Hertwig non recusavit, expe- rimentum in equo scholae veterinariae tradito repetere. „Antea cognovimu?, lumen utriusque oculi plane integrum esse. In dextro frontis dimidio nervus supraorbitalis nu- dabatur. Quoties apice scalpelli nervus irritabatur, toties dolores permagni occupabant equum, quos animal toto corpore manifestabat. Eodem tempore valde nictitabat, connivebat, et abunde lacrymarum effundebat. Pupil- lam irritatio nervi nihil afficicbat, intacta enim erat, sicut oculi sinistri. Tum ligatura nervus constringebatur cir-](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b21645838_0011.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)


