De operatione daemonum / Michael Psellus ; cum notis Gaulmini curante Jo. Fr. Boissonade. Accedunt inedita opuscula Pselli.
- Michael Psellos
- Date:
- l838
Licence: Public Domain Mark
Credit: De operatione daemonum / Michael Psellus ; cum notis Gaulmini curante Jo. Fr. Boissonade. Accedunt inedita opuscula Pselli. Source: Wellcome Collection.
20/386
No text description is available for this image
No text description is available for this image
No text description is available for this image![sa est. Primi poetae lascivientis eloquentiae glo¬ riam, impietatem, sibi vindicarunt; et magna po¬ steritatis fiducia, sui majore, quasi soli saperent, aniles de Diis Daemonibusque fabulas commenti sunt. Familiae princeps Homerus quae in coelo viderat sibi retinere non potuit. Ille coelos homi¬ nibus prodidit, tandemque boc assecutus est solus, quod tam eleganter impie dixit ut fidem mereret. Nihil actum diu noctuque Deos inter suo tempore quod non sciverit: ita saepius in coelo quam in lecto somniabat. Certe Jovem etiam sequutus est, cum in aurem Junoni aliquid diceret. Nam et per nubium rimas inspicit, et flores omnis generis sub¬ jicit. Ita lenonem agit, dum aspicit, poetam, dum narrat; in utroque impius, dum utrumque fi ngit. Excepit sacram divini senis insaniam Hesiodus; et, ut magis insaniret, distribuit illis sedes suas, ac eo locorum όοτρακιΰ&έντας senescere voluit: adeo facilius ille Daemonem ubique, quam malvam vel asphodelum in horto reperiebat ’). Sequuti sunt poetas philosophi, qui hoc tantum curasse viden¬ tur, ut jam obscura veritas densioribus tenebris in¬ volveretur: ita pene omnes pro diversitate opinio¬ num aut sectarum ratione scripserunt. Nolo ire per aetates neque pereuntem saeculorum memoriam revocare; sed illi 7τοιητο€ριλο6οφολ7]ρονΐ'τες cum ea quae nesciebant alios docerent, accidit ut alii, *) nospicit Hesiodum E. 41.](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b29293285_0020.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)