Volume 1
Opus majus / edited, with introduction and analytical table by John Henry Bridges.
- Roger Bacon
- Date:
- 1897-1900]
Licence: In copyright
Credit: Opus majus / edited, with introduction and analytical table by John Henry Bridges. Source: Wellcome Collection.
Provider: This material has been provided by Royal College of Physicians, London. The original may be consulted at Royal College of Physicians, London.
517/608 (page 317)
![Et hi omnes ab oceano et Gadibus usque ad provinciam Carthage. Carthaginensium habitabant. Nam secundum Sallustium postea Phoenices imperii cupidine moti a Tyro et Sidone venientes loca Africae invaserunt, et Numidas ac Getulos et caeteros Africanos coarctaverunt, et Carthaginem sive pro- vinciam firmaverunt, in qua sunt Punicae, id est, Phoeniceae civitates nobiles, scilicet Hippo, civitas beati Augustini, Utica Catonis magni, Carthago quae tanquam Roma altera [fuit]. Cujus imperium extendebatur versus Aegyptum usque ad aras Philenorum, quam posuerunt lxxii interpretes in Ezechiele, ubi Hebraeum habet Tharsus, sicut dicit Hieronymus libro Locorum, et non solum ibi, sed xxiii Isaiae et pluries alibi. Et xxvii Ezechielis habetur de Carthaginensibus. Deinde sequitur regio Tripolitana eorum qui Byzantium Tripolis, incolunt, quam Tyrii et Sidonenses occupabant, unde vocatur Africa vel Libya Phoenices, quia Phoenices ibi habitabant scilicet Tyrii et Sidonenses. Terra haec est fertilitatis eximiae, nam centesimam frugem reddit, ut dicit Plinius. Ibique est illa Leptis magna inter duas syrtes, minorem a parte Cartha- ginensium et majorem a parte Aegypti : quae, Sallustio referente, sunt loca vadosa et arenosa, quae cum excitantur ventis et fluctibus maris eructant pulverem infinitum et arenas copiosas, unde syrtes dicuntur a trahendo seu a tractu arenarum et pulverum. Syrma enim Graece est tractus Latine, et syro idem est quod traho : unde habitantes loca terrae proxima perturbant et confundunt. Deinde sequitur provincia Pentapolitana regio, quae Cyre - Cyrene, nensis dicitur in scriptura, ubi sunt quinque civitates magnae, quarum caput Cyrene dicitur, de qua in evangelio Lucae, et in Marco, ac Matthaeo habetur. Cum Dominus ducebatur ad passionem apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem, &c. Et in Actibus Apostolorum, Surrexerunt de synagoga quae appellabaturLibertinorum et Cyrenensium, &c.,et quartoregum 26 dicitur, quod rex Assyriorum transtulit Damascenos in Cyrenen ; et Amos quinto et nono habetur de ea. Quum vero arae Philenorum in multis scripturis sanctorum et historiarum reperiuntur et multotiens corrupte leguntur, ut dicantur arae Philistinorum, propter hoc ad vitandum errorem non est](https://iiif.wellcomecollection.org/image/b24975655_0001_0517.jp2/full/800%2C/0/default.jpg)